Formula:PaginaMensis/Martii 2023
Athenae (-arum, pl., f.) (Graece Ἀθῆναι, Neograece Αθήνα) et numero incolarum et area sunt maxima Graeciae urbs. Ipse demus Athenarum media in conglomeratione Atheniensi-Piraeënsi situs incolas fere 660 000 (anno 2011, sed 796 442 anno 2004!) numerans relative parva est, toti regioni metropolitanae autem, quae unitates regionales Athenas Medias, Septentrionales, Meridianas, Occidentales et quaedam suburbia vicina comprehendit, fere sunt 4 000 000 incolarum.
Athenae media in regione Attica iacent, iuxta orientalem paeninsulae Graecae oram, a portu Piraeo 8 chm distantes. Mons Acropolis abruptus, ubi a millennio tertio a.C.n. homines continenter habitavisse censentur, usque hodie praeclarissimis antiquitatis monumentis ornatus, in media urbe stat. Anno 1987 ab UNESCO mundi hereditas declaratus est, tribus annis post (1990) etiam monasterium Daphnium, quod prope Athenas situm est …