Coordinata: 35°25′S 139°07′E / 35.417°S 139.117°E / -35.417; 139.117

Lacus Alexandrina (Australia Australis)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lacus Alexandrina est maximus e lacubus inferioribus.
Lacus Alexandrina est regio magni momenti Tadornarum tadornoidum.

Alexandrina Lacus est ephemeralis[1] aquae dulcis lacus, in Fleurieu paeninsula, Kangaroo insula, et Murray Mallee regionibus Australiae Australis situs, ad litus Oceani Australis adiacens, circa centum chiliometra ad meridiorientem Adelaidopolis patens. Hoc corpus aquae Lacum Albertum minorem adiungit; qui lacus una appellantur Lacus Inferiores.[2] Lacus in mare defluit per canalem Ostium Murrayanum appellatum, ad meridiorientem Goolwa oppidi situm.

Lacus e Principissa Alexandrina appellatur, fratris filia et nomine Victoria successorice Gulielmi IV regis Britanniarum.[3]

Lacum tempore somniandi Australianorum Indigenarum Muldjewangk monstrum incolabat.

Aves[recensere | fontem recensere]

Lacus est habitatio multarum specierum avium aquaticarum, inter quas migratorii aves litorales, quae progenies in Asia septentrionali et Alasca pariunt. Species quas lacus sustinet insigniter sunt Neophema chrysogaste, Botaurus poiciloptilus (in discrimen adductus), Sternula nereis (damno obiecta), et plus quam una centesima omnium Cereopsium novaehollandiae, Tadornarum tadornoidum, Phalacrocoracum carbo, et Calidrium acuminatarum quae in orbe terrarum exstant.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Keith Walker, "Alexandrina always was a freshwater lake,"Media Watch (ABC TV).
  2. used by the Australian Government.
  3. "Alexandrina, Lake," Place Names of South Australia (State Library of South Australia).
  4. ;"Lakes Alexandrina and Albert," BirdLife International.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Wilson, Edward. 1859. Rambles at the antipodes: a series of sketches of Moreton Bay, New Zealand, the Murray River and South Australia and the overland route. With 2 maps; and 12 tinted lithographs, illustrative of Australian life. W. H. Smith.