Roman numeral 10000 CC DD.svg
Coordinata: 37°51′6″N 107°25′28″W / 37.85167°N 107.42444°W / 37.85167; -107.42444

Flumen Grande

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Flumen Grande ad Vivarium Nationale Magni Flexus (Anglice Big Bend National Park) in finibus Mexici et Civitatum Foederatarum.

Flumen Grande,[1] sive Fluvius Grandis,[2] seu Flumen Palmarum[3] (Anglice Rio Grande; Hispanice in Mexico Río Bravo del Norte et Río Bravo), est unum e principalibus fluminibus (cum Flumine Colorato) in Civitatibus Foederatis meridianis et occidentalibus et in Mexico septentrionali.[4][5] Fluminis aquae ex Colorato meridiano medioque in Civitatibus Foederatis exoriuntur; longitudo fluminis, qui in Sinum Mexici defluit, est 3051 chiliometra.[6] Area fluminis pelvis siccatoriae est 471 000 chiliometrorum quadratorum,[7] sed pelves endorheicae ad et intra maiorem fluminis pelvem omnem aream siccatoriam usque ad 870 000 chiliometrorum quadratorum augent.[8]

Parva insula medio in flumine a Valle Septentrionali Novi Mexici visa.
Tabula geographica pelvis exsiccatoriae Fluminis Grandis.
Superior Fluminis Grandis pars prope Creede in Colorato.
Railway Bridges across the Rio Grande and the Great Customs Smelter ('Pontes ferriviarii in Flumine Grandi et Magna Vectigalium Fabrica Fusionis'). Carta cursualis circa annum 1916 edita.
Despectus in Pontem Americarum (Anglice Bridge of the Americas) in Flumine Grande e Civitatibus Foederatis in Mexicum exstructum.
Despectus in Flumen Grande ex Overlook Park ad White Rock in Novo Mexico.
Flumen Grande prope El Paso et fines civitatum Texiae et Novi Mexici.

Flumen Grande, postquam omne Novum Mexicum peragrat, finis Mexici et Civitatum Foederatarum fit, inter Texiam civitatem Civitatum Foederatarum et Chihuahua, Coahuila, Novam Legionem, et Tamaulipas septentriones Mexici civitates; praeterea, breve fluminis segmentum fines partim constituit inter Novum Mexicum et Texiam, civitates Civitatum Foederatarum. Ex medio autem saeculo vicensimo solum 20 centesimae fluminis aquae Sinum Mexici attingit, plerumque quia aqua magna ex parte ad agriculturam irrigandam avertitur, praecipue in inferiore Fluminis Grandis parte, et ad aquam urbibus praebendam, atque tales aquae summae totam aquae summam in receptaculis per moles diversionis retentam excedunt.[9]

Inter faunam notabilem in Valle Fluminis Grande numerantur Phocides polybius (Hesperiidae), Rhinella marina (Bufonidae), Oncorhynchus clarki virginalis (Salmonidae), Dionda diaboli (Leuciscidae), et praesertim Hybognathus amarus (Leuciscidae), unus e maxime periclitatis piscibus in America Septentrionali endemicis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Meier 1998: 131.
  3. "A flumine Palmarum ad extremos usque Floridae terminos" (Ioannis de Laet Americae utriusque descriptio, p. 97 linea 26).
  4. Encyclopedia of Santa Fe 28 Iunii 2017.
  5. Washington State University, 28 Iunii 2017.
  6. "Mighty Rio Grande Now a Trickle Under Siege," 12 Aprilis 2015.
  7. "Rio Grande NASQAN Program". United States Geological Survey .
  8. Benke, Arthur C.; Colbert E. Cushing (2005). Rivers of North America. Academic Press. pp. 186–92. ISBN 978-0-12-088253-3 .
  9. Metz, Leon C.. "Rio Grande". The Handbook of Texas Online .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bandelier, Adolph Francis Alphonse, et Edgar L. Hewett. 1973. Indians of the Rio Grande Valley. Novi Eboraci: Cooper Square Publishers. ISBN 081540462X.
  • Coker, Caleb. 1992. The News from Brownsville: Helen Chapman's Letters from the Texas Military Frontier, 1848-1852. Austinopoli: Texas State Historical Association. ISBN 0-87611-115-0.
  • Diaz, George T. 2015. Border Contraband: A History of Smuggling across the Rio Grande. Austinopoli: University of Texas Press.
  • Ferguson, Henry N. 1976. The Port of Brownsville: a maritime history of the Rio Grande Valley. Brownsville Texiae: Springman-King Press.
  • Hoeltz, Sirlei Elaine. 1997. Artesãos e artefatos pré-históricos do vale do Rio Pardo. Santa Cruz do Sul: EDUNISC. ISBN 8585869186
  • Horgan, Paul. (1954) 1991. Great River: The Rio Grande in North American History. Ed. quarta. Hanoverii Novae Hantoniae: Wesleyan University Press. ISBN 0-8195-6251-3. Archivum.
  • Kearney, Milo, et Anthony K. Knopp. 1995. Boom and Bust: The Historical Cycles of Matamoros and Brownsville. Austinopoli: Eakin Press. ISBN 978-0-89015-815-9.
  • Kelley, Pat. 1986. River of Lost Dreams: Navigation on the Rio Grande. Lincolniae: University of Nebraska Press. ISBN 978-0-8032-2712-5.
  • Lea, Tom. 1957. The King Ranch. Bostoniae: Little, Brown. ISBN 978-0-316-51745-4.
  • Lonard, Robert I., James H. Everittg, et Frank W. Judd. 1991. Woody plants of the lower Rio Grande Valley, Texas, illustrationes Normanni A. Browne. Austinopoli: Texas Memorial Museum, University of Texas at Austin.
  • Meier, Martin. 1998. "De iubilaeis hoc anno celebrandis: Quo modo Civitates Unitae Americae anno 1848o magnarum hodierni territorii sui partium potitae sint." Rumor Varius 21, no. 126 (5+6, 13 Decembris): 129–132. PDF.
  • Salinas, Martin. 1990. Indians of the Rio Grande delta: their role in the history of southern Texas, and northeastern Mexico. Austinopoli: University of Texas Press. ISBN 0292730470, ISBN 0292730551.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Flumen Grande spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 37°47′52″N 107°32′18″W, 25°57′22″N 97°8′43″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "1385432" apud USGS • Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica