Divisor continentalis Americae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Divisor continentalis (ruber) in America Septentrionali, cum aliis maioribus divisoribus hydrologicis.
Divisor continentalis in America Media et Australi.
Grays Iugum, 14 278 pedes altum, hic medio Iunio anni 2007 visum, est altissimus divisoris continentalis locus in America Septentrionali.

Divisor continentalis Americae,[1] etiam Magnus Divisor[2] appellatus,[3] est principalis, plerumque montanus, hydrologicus Americae divisor, qui a Freto Beringiano in septentrione ad Fretum Magellanicum in meridiano extenditur. Separat quidem pelves siccationis quae se in Oceanum Pacificum a systematibus fluviorum qui se in Oceanum Atlanticum effundunt (inter quae fluvii in Sinum Mexici et Mare Caribicum defluentes), et inter septentrionalissimas divisoris regiones, systemata fluviorum qui se in Oceanum Arcticum effundunt.

Cum multae divisores hydrologici in America sint, primarius divisor continentalis longe est prominentissimus ex his, quia seriem iugorum altissimorum secundum primos Montium Saxosorum Andiumque fines, ad elevationem aliis proprietatibus hydrologicis multo altiorem sequi solet.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Etiam Anglice Continental Gulf of Division et Continental Divide tantum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]