Flavius Pompeius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen)

Flavius Pompeius (natus saeculo 5, mortuus Constantinopolis die 19 Ianuarii 532) vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Flavius Secundinus, mater Caesaria, soror Anastasii I imperatoris fuit. Frater eius Flavius Hypatius, consul anni 500 erat. Uxorem duxit Anastasiam. An liberos habuerint, incertum est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 501 consulatum gessit una cum Flavio Avieno Iuniore atque fideliter imperatorem adiuvit. Cum Flavius Vitalianus anno 513 seditonem contra Anastasium coepit, avunculo autem magnum auxilium non tulit. Anno 517/518 magister militum per Thracias expeditionem in Antes duxit neque in urbem Constantinopolim revertit, antequam Iustinus I successor Anastasii I defuncti electus erat. Initio imperii Iustiniani I magister militum praesentalis nominatus est. Mense Ianuario 532 inter Seditionem Nikam appellatam Hypatius a plebe imperator salutatus, sed a militibus, qui fidem erga Iustinianum I imperatorem tenuerunt, captus et die 19 Ianuarii necatus est. Et Pompeius frater fatum idem habuit.[1].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • John Robert Martindale: Pompeius 2. In: The Prosopography of the Later Roman Empire (PLRE). Band 2, Cambridge University Press, Cambridge 1980, ISBN 0-521-20159-4, pp. 898–899.

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
in oriente: Flavius Patricius et Flavius Hypatius; in occidente: iterum post consulatum Paulini
Consul
501
cum
Flavio Avieno Iuniore
Successores:
Rufius Magnus Faustus Avienus Iunior et Flavius Probus