Flavius Probus

E Vicipaedia

Flavius Probus (natus saeculo 5, mortuus post annum 542) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Flavius Paulus erat, mater Magna, avunculus Anastasius I imperator Orientalis. Consobrini eius Flavius Hypatius (consul 500) et Flavius Pompeius (consul 501) erant. Probi filiam Flavius Sabinianus in matrimonium duxit et filium habuit: Flavius Anastasius Paulus Probus Sabinianus Pompeius Anastasius anno 517 consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 502 consul erat, una cum Flavius Avieno Iuniore. Anno 526 tum magister militum et patricius a Iustino I imperatore legatus ad Hunnos missus est. Anno 528 accusatus est, quod Iustiniano I imperatori maledixisset, sed hoc cremen imperator ipse recusavit. Inter Seditionem Nika appellatam plebs domum eius cremavit atque Iustinianus eum in exilium misit, Hypatium et Pompeium consobrinos necavit, sed Probus mox revocatus est. Anno 542 iam vivus erat, cum Ioanni Ephesio domum locavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Martindale, John R.,John Morris, "Fl. Probus 8", The Prosopography of the Later Roman Empire, Volume 2, Cambridge University Press, 1980, pp. 912–913.


Antecessores:
Flavius Avienus Iunior et Flavius Pompeius
Consul
502
cum
Flavius Avieno Iuniore
Successores:
Flavius Volusianus et Flavius Dexicrates