Flavius Hypatius (consul 500)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Hypatius (Graece: Ὑπάτιος, natus saeculo 5, mortuus Constantinopolis die 19 Ianuarii 532) vir publicus et usurpator Imperii Romani Orientalis erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Flavius Secundinus, mater Caesaria, soror Anastasii I imperatoris fuit. Frater eius Flavius Pompeius, consul anni 501 erat. Uxorem duxit in matrimonium Mariam.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 500 consulatum gessit una cum Patricio. Anno 503 magister militum praesentalis infeliciter contra Persas certavit. Anno 513 Anastasius imperator eum contra Flavium Vitalianum usurpatorem missus est, sed ab eo captus est. Anastasius Hypatium anno 514 pretio a Vitaliano solvit. Anno 516 magister militum per Orientem et 526 patricius nominatus est. Iterum sine eventu felici cum Persas pugnavit et anno 529 Flavius Belisarius eius successor nominatus est[1]. Mense Ianuario 532 inter Seditionem Nikam appellatam a plebe imperator salutatus, sed a militibus, qui fidem erga Iustinianum I imperatorem tenuerunt, captus et die 19 Ianuarii necatus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly T. 5, c. 801
  2. Procopius, Bella I 24


Antecessores:
Flavius Ioannes Gibbus in oriente (sine collega); in occidente: post consulatum Paulini
Consul
500
cum
Flavio Patricio; in occidente: iterum post consulatum Paulini
Successores:
Flavius Avienus Iunior et Flavius Pompeius