Flavius Avienus Iunior

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Flavius Avienus Iunior (natus saeculo 5, mortuus post annum 509) vir publicus Romanus sub regno Theodorici regis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Avienus e gente nobili Decia ortus est. Pater Avieni Flavius Caecina Decius Maximus Basilius Iunior erat, qui anno 480 consulatum gesserat. Fratres fuerunt Flavius Faustus Albinus (consul anni 493), Flavius Theodorus (consul 505) et Flavius Inportunus Iunior, qui anno 509 consulatum gessit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 501 Avienus ipse consulatum gessit, una cum Flavio Patricio consulatum gessit[1]. Anno 504 litteras ab Ennodio accepit[2] et anno 509 patricius nominatus est[3]. Anno 507 vel 509 cum fratre Flavio Fausto Albino praeses factionis prasini factus est et ei novos pantomimos donavit[4].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, "Flavius Avienus iunior (3)", The Prosopography of the Later Roman Empire, volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0521201594, p. 193.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Magnus Felix Ennodius, Ep. II 28
  2. Ennodius, Ep. III 8
  3. Cassiodorus, Variae I 20
  4. Cassiodorus, Variae I 20


Antecessores:
in oriente: Flavius Patricius et Flavius Hypatius; in occidente: iterum post consulatum Paulini
Consul
501
cum
Flavio Pompeio
Successores:
Rufius Magnus Faustus Avienus Iunior et Flavius Probus