Flavius Patricius

E Vicipaedia

Flavius Patricius (natus saeculo 5 in Phrygia, mortuus post annum 519) vir publicus et usurpator Imperii Romani Orientalis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 500 Patricius una cum Flavio Hypatio consulatum gessit et ab imperatore Anastasio I magister militum praesentalis nominatus est. Annis 502 - 506 Patricius dux militum inter bellum contra Sassanidas fuit et Amidam expugnavit. In urbem Constantinopolis rediit et in controversiis religiosis implicatus est, quae ab Anastasio motae sunt. Anno 513 ad Vitalianum missus est, qui contra Anastasium purpuram sumpserat. Cum Vitalianus urbem peteret, Patricius ea, quod Anastasius, imperavisset, facere negabat, ne, si Vitalianus victor esset, puniretur[1]. Anno 518, cum Anastasius mortuus esset, candidatus scholarum imperatoris fuit, sed excubitores Iustino favebant, qui princeps tandem factus est. Itaque ab Iustiniano e periculo mortis servari debuit. Die 4 Novembris 519 episcopo Edessae persuadere conabatur, ut decreta Concilii Chalcedonensis probaret et ab officio se recederet. Nihil post hunc diem de patricio audimus.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, "Patricius 14", Prosopography of the Later Roman Empire, Volume 2, Cambridge University Press, 1980, ISBN 0-521-20159-4, pp. 841 – 842.

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Flavius Ioannes Gibbus in oriente (sine collega); in occidente: post consulatum Paulini
Consul
500
cum
Flavio Hypatio; in occidente: iterum post consulatum Paulini
Successores:
Flavius Avienus Iunior et Flavius Pompeius