Flavius Valerius Iovinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Flavius Valerius Iovinus in seplulchrali monumento fictus, nunc in museo Durocortori condito

Flavius Valerius Iovinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus ac militaris Romanus origine Germanica saeculo quarti erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Nepos eius Iovinus annis 411 - 413 usurpator in Gallia erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cum Iulianus Caesar Galliam administraret, magister equitum fuit[1]. et anno 363 Ioviano Augusto magister militum per Gallias nominatus est[2]. Et Valentiniano imperatore hoc officio fungebatur. Anno 366 Alamannos ad Mosellam vicit[3] et ad annum 369 in Gallia et Britannia versabatur. Christianus fuit, qui Durocortori ecclesiam Sancti Agricolae condidit. Anno 367 una cum Flavio Lupicino consul erat. Fuit forsitan conditor urbium Ioviniaci et Joinville erat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXI 8,3
  2. Op.cit., XXV 8,11
  3. Op.cit., XXVII 2


Antecessores:
Flavius Gratianus nobilissimus puer et Dagalaifus
Consul
367
cum
Flavio Lupicino
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus II