Hydromeli

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lagoena et poculum oxymelitis.

Hydromeli (-tis, n.) seu hydromel (-lis, n.), seriore Latinitate mĕdus[1] -i, nonnumquam sed minus accurate "mulsum" (-i, n.) dictum, est potio inebrians vino similis sed ex aqua et melle tantum facta.

Secundum Pexenfelderum, melicratum recens "officinae iulepum" dicebatur.[2]

Graecis et Romanis antiquis hydromeli raro in usu erat, sed frequentissimum erat apud Germanos antiquos, et multas alias gentes Europaeas Medii Aevi. Adhuc potatur a Polonibus et Aethiopibus. Videtur fortasse Indoeuropaeis priscis placuisse.

Hydromelitis Genera[recensere | fontem recensere]

  • Melicratum est versio hydromelitis multo maiori parte ex aqua.[3]
  • Melomeli est concoctio fructuum melle liquidissimo perfusorum, qua cotonea conservari facillime possint. Hydromelum est eadem concoctio, aquá diluta, ad bibendum parata[4]
  • Hydromeli conditum vulgo dicitur methiglin seu meddyglyn, a voce Latina "medicum" et voce Cambriana "llyn" id est "temetum".

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthimi De observatione ciborum, ter. E.g. "Similiter et de mĕdus [sic] bene factum, ut mel bene habeat, multum iuvat."
  2. Apparatus Eruditionis, p. 201
  3. Vegetii De arte veterinaria 3.15.22
  4. Dioscorides, Materia medica 5.22