Magdalena Grieve

E Vicipaedia
Wikidata Magdalena Grieve
Res apud Vicidata repertae:
Magdalena Grieve: imago
Magdalena Grieve: imago
Nativitas: 4 Maii 1858;
Obitus: 20 Decembris 1941;
Patria: Anglia

Magdalena Grieve (nata Sophia Emma Magdalene Law; nomine communiori Maud Grieve), herbalista Anglica, auctrix fuit operis A Modern Herbal anno 1931 divulgati.

In regione urbana Islington Londinii die 4 Maii 1858 nata, Gulielmo Sommerville Grieve nupsit, cum quo in Indiam profecta est. Unde anno 1905 rediti in oppido Chalfont St Peter Buckinghamiensis comitatus habitabant. Magdalena Grieve plantas medicinales colebat, societates herbalistarum condidit, semina venditabat, horticulturam docuit, libellos plurimos de cultu et usu singularum herbarum componebat. Quae scripta Hilda Leyel congessit et in librum encyclopaedicum A Modern Herbal anno 1931 convertit, Magdalena Grieve (ut videtur) adnuente. Haec denuo in oppido Barkway Hertfordiensis comitatus habitans die 20 Decembris 1941 mortua est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Anne Pimlott Baker, "Grieve [née Law], Sophia Emma Magdalene [Maud] (1858–1941)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • Julian Barker, recensio operis Claire de Carle in Herbal Thymes (Spring 2018) pp. 31-32
  • Claire de Carle, Maud Grieve: Now First Let Me Tell You About That Wonderful Plant. 2017? ISBN 978-1-911133-21-6