Timotheus Leary

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Timotheus Leary dixit, "Te excita, te connecte, te inveni."

Timotheus (Anglice Timothy) Leary (natus Campifonte Massachusettae die 22 Octobris 1920, mortuus Beverly Hills Californiae die 31 Maii 1996)[1] fuit psychologus et scriptor Americanus, qui hominibus medicamenta psychotropica suadebat ad animum levandum. Rebellabat contra normas societatis, iuvenesque verbis suis inspirati sunt. Praeterea animos hominum intellegere volebat.

Leary in Academia Militari Civitatum Foederatarum anno 1940 matriculavit, ubi regulas saepe violans tandem dimissus est. Diploma studiorum psychologicorum adeptus est anno 1943, et gradum philosophiae doctoris accepit anno 1950.[1]

Anno 1960, primum probationem fecit medicamenti psychotropici boleti Psilocybe mexicana ("boletum magicum").[2] Inde favebat coniunctioni psychologiae et medicamentorum psychotropicorem, potissimum LSD. Quam ob rem nonnullos annos in carcere degebat.[3] Sed multos annos animum attendebat ad bibosos et sontes iuvandos. Mortuus est anno 1996. Insigniter dixit, “te excita, te connecte, te inveni."[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 [1] Wikipedia: Timothy Leary.
  2. [2] The Biography Project: Timothy Leary.
  3. [3] The Leary Project.
  4. [4]Wikipedia: Turn on, tune in, drop out."