Fidelis de Sigmaringa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Statua Sancti Fidelis de Sigmaringa in monasterio Habsthal saeculo XVIII.

Fidelis de Sigmaringa[1] sive Fidelis a Sigmaringa[2] (natus Marcus Rey sive Roy anno 1578 Sigmaringae Germaniae; interfectus die 24 Aprilis anno 1622 Sevisii Helvetiae) fuit religiosus et sacerdos Catholicus, iuris peritus et martyr.

Vita[recensere | fontem recensere]

In Friburgensi studiorum Universitate in Helvetia civili iure instructus, multos annos causas dictitavit. Aliquando pauperum causidicus appellatus est, quia causas defendere solebat eorum, qui solvere non poterant pecuniam. Cum clarissimus esset in dicendo, Galliam, Hispaniam, et Italiam peragravit. Tricesimum quartum agens aetatis annum Fratrum Minorum Capuccinorum Ordinem ingressus anno 1612 sacerdotio insignitus est. Commutato vitae genere sibi placuit nomen etiam mutare: exinde patrem Fidelem se appellari voluit. Auctore Gregorio XV papa a Sancta Congregatione de Propaganda Fide in Raetiam missus est. Variis muneribus in Germania meridiana, (hodierna) Cisarulana et Helvetia functus imprimis in Grisonia Iohannis Calvini doctrinam propugnavit rectamque fidem firmavit. Explorationis accusatus, quasi Austriaci imperatoris fungeretur ministerio, a rusticis quibusdam haereticis, qui caedem eius machinati sunt, Sevisii in Helvetia interfectus est octavo Kalendas Maias (i.e. die 24 Aprilis anno 1622. Gladio vulneratum dicunt Fidelem sicariis ignoscentem sic precatum esse: "Domine, ignosce inimicis meis: adfectibus caeci, nesciunt quod faciunt. Domine Iesu, miserere mei; Sancta Maria, Mater Iesu, adesto mihi. Amen."

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Markus Hofer: Fidelis von Sigmaringen. Gottesmann, Eiferer, Märtyrer. Innsbruck 2007. ISBN 978-3-7867-8628-3.
  • Matthias Ilg: Der Kult des Kapuzinermärtyrers Fidelis von Sigmaringen als Ausdruck katholischer Kriegserfahrungen im Dreißigjährigen Krieg. In: Matthias Asche (ed.): Das Strafgericht Gottes: Kriegserfahrungen und Religion im Heiligen Römischen Reich Deutscher Nation im Zeitalter des Dreißigjährigen Krieges. Beiträge aus dem Tübinger Sonderforschungsbereich „Kriegserfahrungen – Krieg und Gesellschaft in der Neuzeit“. Aschendorff, Münster 2001. ISBN 3-402-05910-X, S. 291–439.