Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hajj

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
disserentibus

Icone-Islam.svg
Peregrinatores in Masjid al-Haram Hajj anno 2008 faciunt.

Hajj (Arabice حج Ḥaǧǧ) est annua peregrinatio Islamica ad Meccam facta, et necessarium officium religiosum omnium Musulmanorum, quae fieri debet saltem semel ab omnibus Musulmanis adultis qui corpore et pecunia iter facere et familia absentes sustinere possunt.[1][2][3] Haec peregrinatio est una ex quinque columnis Islamicis, iuxta Shahadah, Salat, Zakat, et Sawm. Conventus per hajj maximus hominum in orbe terrarum coetus habetur.[4] Status facultatis hajj faciendi istita'ah appellatur, et Musulmanus qui hanc condicionem explet mustati appellatu. Hajj fraternitatem hominum Musulmanorum et eorum deditionem ad deum (Allah) demonstrat.[5] Vocabulum hajj 'iter in mente habere' significat, iter, actum externum, consiliumque, actum internum, connotans.[6]

Tentoria Minae visa.
Peregrinatores ihram gerunt in planitiebus Arafat die hajj.

Peregrinatio a die octavo ad diem duodecimum Dhu al-Hijjah fit, ultimi mensis calendarii Islamici. Quia hoc calendarium est lunare et annus Islamicus ergo est circa undecim dies anno Gregoriano brevius, Gregorianum hajj tempus inter annos mutat. Ihram est nomen ad praecipuum statum spiritualem datum, in quo peregrinatores duo lintea alba sine sutura facta et se a certis rebus abstinent.[7][8]

Hajj cum vita Mahometi, prophetae Islamici saeculi septimi consociatur, sed Musulmani credunt ritum peregrinationis ad Meccam ad aevum Abrahae abhinc annorum milia extendi. Per hajj, peregrinatores pompis myriadum hominum intersunt, qui itinera ad Meccam per hebdomadem Hajj faciunt, seriemque rituum perfunguntur: quisque circum Ca'aba septies modo contrahorologico ambulat, inter colles Al-Safa et Al-Marwah currit et recurrit, ex Puteo Zamzam bibit, ad planities Arafat montis proficiscitur ut pervigilium faciat, in planitie Muzdalifa pernoctat, et diabolum symbolice lapidat, tribus lapidibus ad tris columnis iactis. Peregrinatores tum capita radunt, animal sacrificant, et Festum Sacrificii (Eid al-Adha) celebrant.[9][10][11][12] Peregrinatores praeterea Meccam aliis temporibus anni ire possunt ad ritus perfungendos, quod aliquando peregrinatio minor (Umrah) appellatur; si autem Umrah perfungi eligunt, iam obligantur ad Hajj perfungendum, si possunt.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Long 2011:86.
  2. Nigosian 2004:110.
  3. "Islamic Practices," Islam (Berkley Center for Religion, Peace, and World Affairs).
  4. Mosher, Lucinda (2005). Praying: The Rituals of Faith. Church Publishing, Inc.. p. 155. ISBN 9781596270169 
  5. Hooker, M. B. (2008). Indonesian Syariah: Defining a National School of Islamic Law. Institute of Southeast Asian Studies. p. 228. ISBN 9789812308023 
  6. Adelowo, E. Dada, ed. (2014). Perspectives in Religious Studies: Volume III. Ibadan: HEBN Publishers Plc. p. 395. ISBN 9789780814472 
  7. ihram. 2014 .
  8. "Ihram - Summary". Hajj Portal .
  9. Karen Armstrong (2002). Islam: A Short History. Modern Library Chronicles (Revised Updated ed.). Modern Library. pp. 10–12. ISBN 081296618X .
  10. Anisa Mehdi; John Bredar (2003). "Inside Makkah" (video documentary). National Geographic Society 
  11. "Eid ul Adha". BBC. 7 Septembris 2009 .
  12. Sahih Bukhari-hadith No-732-733

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bianchi, Robert R. 2004. Guests of God: Pilgrimage and Politics in the Islamic World. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-517107-5.
  • Hammoudi, Abdellah. 2006. A Season in Mecca: Narrative of a Pilgrimage. Hill and Wang. ISBN 978-0-8090-7609-3.
  • Khan, Qaisra. 2014. "Hajj & 'Umra." Muhammad in History, Thought, and Culture: An Encyclopedia of the Prophet of God. 2 vol. Ed. C. Fitzpatrick et A. Walker. Barbaropoli: ABC-CLIO.
  • Long, Matthew. 2011. Islamic Beliefs, Practices, and Cultures. Marshall Cavendish Corporation. ISBN 978-0-7614-7926-0.
  • Nigosian, S. A. 2004. Islam: Its History, Teaching, and Practices. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-21627-3.
  • Trojanow, Ilija. 2007. Mumbai To Mecca: A Pilgrimage to the Holy Sites of Islam. Haus Publishing. ISBN 978-1-904950-29-5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]