Femina fatalis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mata Hari saltatrix

Femina fatalis (Francogallice: femme fatale) typus muliebris in litteris, picturis, musica, pelliculis est [1] qui maxime in Romanticismo evenit.

Propria[recensere | fontem recensere]

Lilith (e mythologia Sumerica); pinxit Ioannes Collier (1892)

Feminae fatalis illecebris atque forma egregiae est virorum perditio perennis. Saepe una cum diabolo agit sive ipsa potestatem daemonicam paganamque exhibet. In principio habemus e.g. Ioannis Keat opusculum La belle dame sans merci (1820) [2] et Prosperi Mérimée librum Carmen (1845; Hispania tunc terra exotica multis videtur - ut et protagonista zingara!). Gustavus Flaubert Orientem scaenam martyrii virilis fecit. In litteris Anglicis Algernon Carolus Swinburn archetypum alterum tradidit cum mixtura inter sexualitate et masochismo - ut etiam apud Carolum Baudelaire sive Aemilium Zola (cum Nana).

In litteris socialem occasum spectantibus (décadence) femina fatalis magis magisque imaginem talem qualem dat; de quo vel illustrissimi auctores Anscharius Wilde opere Salome et Franciscus Wedekind opere Die Büchse der Pandora (cum Lulu) testimonium perhibent.

Origo et explicatio psychologica[recensere | fontem recensere]

Mulieres historicae variae exemplo sunto ut Cleopatra, regina Saba, Theodora (uxor Iustiniani), Lucretia Borgia et insuper multae mythis natae ut Salome, Delila, uxor Potiphar, Venus, Medusa, nympha in rupibus Lorelei. Hae omnes mutantur in animalia avida, perversa, importuna et erotica, quae viros deperdant. Ita valde similes vampiris esse possunt. Psychologi rem interpretantur tamque proiectionem omnino virilem: inclinationum inter sadismum et masochismum una cum pavore ante sexualitatem femineam et dubiis de virilitate propria. Haec omnia denique in dominatricem transferuntur.

Feminae fatales recentiores[recensere | fontem recensere]

Figurae tales neque in instrumentis communicationis socialis modernis absunt. Citemus e.g. seriem ludorum Max Payne ubi vigil publicus priscus nomine Maximiliani Payne Neoeboracensis iustitiam ultionemque quaeritans et amore Monae Sax captus vel Mafiam debellat, cuius incepta autem in fine discutiuntur. Cantatricem Britney Spears die 25 Martii 2011 collectionem suam VII sub titulo Feminae fatalis vulgavisse constat. Notio eadem in cantilena Femme fatale gregis The Velvet Underground praesentatur. Lou Reed scripsit Femme fatale de Editha Sedgwick, Andrea Warhol petente.[3] Grex musicalis Germanicus Rammstein anno 2005 disco sonanti relationem inter monachum et virginem (fatalem) extulit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. e.g. Marlene Dietrich, Simona Signoret, Marilyn Monroe
  2. Textus Anglicus
  3. Viktor Bockris, Lou Reed 2014, p. 118.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gerd Stein (ed.): Femme fatale, Vamp, Blaustrumpf. Sexualität und Herrschaft. (= Kulturfiguren und Sozialcharaktere des 19. und 20. Jahrhunderts, 3) Fischer TB, Band 5037. Francofurti ad Moenum 1985 ISBN 3-596-25037-4
  • Mario Praz: La Belle Dame sans Merci. In: Mario Praz: Liebe, Tod und Teufel. Die schwarze Romantik (= dtv, 4375). Editio quarta. Deutscher Taschenbuch-Verlag, Monaci 1994 ISBN 3-423-04375-X p. 167–250
  • Elisabeth Frenzel: Die dämonische Verführerin. In: Motive der Weltliteratur. Ein Lexikon dichtungsgeschichtlicher Längsschnitte (= Kröners Taschenausgabe. Band 301). Quinta editio aucta. Kröner, Stuttgardiae 1999, ISBN 3-520-30105-9, p. 774–788.
  • Camille Paglia: Sexualität und Gewalt oder: Natur und Kunst, in: Die Masken der Sexualität, Monaci, DTV, 1992, p. 41–48.
  • Robert Porfirio: Motiv: Sexuelle Erniedrigung, in: Alain Silver (ed.): Der Film Noir, Agrippinae, Könemann, 2000, p. 84-85

Nexus externi[recensere | fontem recensere]