Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Marilyn Monroe

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Marilyn Monroe
Res apud Vicidata repertae:
Marilyn Monroe: imago
Marilyn Monroe: subscriptio
Nativitas: 1 Iunii 1926; Angelopolis
Obitus: 5 Augusti 1962; Brentwood
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Officium: Playmate
Munus: actor, film actor, ostentatrix, film producer, Cantor, Autobiographus

Consociatio

Familia

Coniunx: James Dougherty, Joe DiMaggio, Arthurus Miller

Memoria

Laurae: Golden Globe Award for Best Actress – Motion Picture Musical or Comedy, Playmate
Sepultura: Westwood Village Memorial Park Cemetery

Marilyn Monroe (nata Norma Jeane Mortenson die 1 Iunii 1926, mortua die 5 Augusti 1962) fuit histrio, cantrix, ostenatrixque Civitatum Foederatarum. Annis 1950 saepe partes "flavas et stultas" (dumb blonde) agens, gratissimum populi symbolum sexualitatis facta est. Quamquam curriculum actricis praeclarae tantum decem annos duravit, pelliculae eius $200 milliones meruerunt antequam repente anno 1962 mortua est. Etiamnunc persona magni momenti in cultura populari habetur.

Angelopoli nata, in domibus adoptivis temporariis et domo orborum educata, primum annos sedecim nata nupsit. Anno 1944 in officina Radioplane laborans photographum cognovit et prosperam occupationem ostentatricis pin-up[en] coepit, propter quam se paulisper cum officinis cinematographicis Twentieth Century-Fox (1946–47) et Columbia Pictures (1948) contraxit. Partibus minoribus in pelliculis actis, anno 1951 novum pactum cum Fox subscripsit. Proximis duobus annis histrio populo grata facta est ob partes in comoediis As Young as You Feel et Monkey Business ac dramatibus gravioribus Clash by Night et Don't Bother to Knock actas. Cum pervulgatum sit eam photogrammata nuda fecisse antequam clara facta sit, hoc curriculo eius non nocuit, sed studium populare in pelliculas eius auxit.

Anno 1954, Monroe fuit unum ex clarissimis Ruscisilvae luminibus, primas partes in tribus pelliculis agens: in pellicula noir Niagara, quá sexualitas eius valde expressa est, atque in comoediis Gentlemen Prefer Blondes et How to Marry a Millionaire, quae celebrem eius personam "flavam et stultam" instituerunt. Quamquam imaginem suam publicam curabat, vexabatur quia semper in partes similes conducebatur et parum pecuniae ab officinis accipiebat. Iura eius cinematographica paulisper anno 1954 derogata sunt quia pelliculam propositam recusavit, sed deinde rediit ut primas partes in pellicula prosperrima The Seven Year Itch (1955) ageret. Monroe, cum officina tamen pactum mutare noleret, anno exeunte 1954 suam societatem cinematographicam condidit, Marilyn Monroe Productions (MMP). Anno 1955 hanc societatem extruens, Strasbergianam histrioniae methodum in Actors Studio discere coepit. Anno 1955 exeunte novum pactum a Fox accepit, quod ei plus potestatis maioresque merces dedit. Postquam partes quas in Bus Stop (1956) egit a criticis laudatae sunt et in prima productione MMP, The Prince and the Showgirl (1957) apparuit, praemium Goldon Globe histrionis feminae optimae pro Some Like It Hot (1959) vicit. Ultima eius pellicula perfecta fuit drama grave The Misfits (1961).

Multum de difficili vita privata Monroe scriptum est. Cum narcomania, depressione, anxietateque contendit. Ambo conubia, cum Iosepho DiMaggio lusore basipilae et Arthuro Miller, fabularum scriptore facta, divortio evenerunt. Annos 36 nata, nimia barbituratorum quanitate sumpta domi Angelopoli die 5 Augusti 1962 mortua est. Quamquam mors eius voluntaria iudicata est, postea nonnullae theoriae coniurationis eius excogitatae sunt.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marilyn Monroe spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!