Exyrias akihito

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Exyrias akihito
Conservationis status
Non censa (IUCN 3.1)
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Classis: Actinopterygii
Ordo: Perciformes
Subordo: Gobioidei
Familia: Gobiidae
Subfamilia: Gobiinae
Genus: Exyrias
Species: E. akihito
Binomen
Exyrias akihito
Allen & Randall, 2005

Exyrias akihito est marinus familiae Gobiidarum piscis. Quamquam species nuperrime descripta est, zoologi eam cognoverunt esse cosmopolitam et habere latam in occidentali Oceano Pacifico distributionem, praecipue in Iaponia, Indonesia, Magna Curalii Obice, Papua Nova Guinea, et Philippinis.

Unum animal Belaviae photographatum est. Die 13 Ianuarii 2005, alium in lacuna Majuro Atolli? in Insulis Marsaliensibus captum est; huic animali fuerunt novem radii molles in pinna dorsali, contra decem, numerum quotidianum—abnormitas congenita? in gobiidis et aliis piscibus interdum inventa (Allen & Randall 2005; Randall 2008).

Olim positae sunt singulae huius speciei in specie Exyriate belissimo longe lateque diffusa, sed nova species compluribus modis ab illa differt: longissimas habet spinas pinnae dorsalis, et colorationem pallidiorem, multis flavis aurantiisque omnino maculis. Etiam habitatione differt: aquam claram tenere solet, et supra scopulos curalii regionesque arenosas prope scopulos altitudine 10 ad 43 metra ferme invenitur, dum E. belissimus prope alveum aquarum turbidarum praeponit (Allen & Randall 2005; Randall 2008).

Appellatur nova species ex Akihito, Imperatore Iaponiensi acerrimoque ichthyologista, cui est separatum gobiidarum studium. Materies typi speciei a Biologica Operae Domus Imperialis Officina partim conciliatae sunt (Allen & Randall 2005).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Perciformes Haec stipula ad Perciformes spectat. Amplifica, si potes!