Exercitus Virginiae Septentrionalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Exercitus Virginiae Septentrionalis, Roberto E. Lee duce.

Exercitus Virginiae Septentrionalis fuit prima Civitatum Confoederatarum Americae vis militaris in Theatro Orientali Belli Civilis Americani, ac prima structura imperandi Departamenti Virginiae Septentrionalis. Saepissime contra Unionis Exercitum Potomaci instituebatur. Non confundendus est cum Exercitu Virginiae, uno ex exercituum Civitatum Septentrionalium.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Vexillum proeliare Exercitus Virginiae Septentrionalis, a Gulielmo Porcher Miles designatum.

Exercitus Virginiae Septentrionalis est una ex observatissimis formationibus militaribus in historia Civitatum Foederatarum. Quamquam plerumque multitudine superatus, multas in Bello Civili Americano victorias reportavit, praecipue in proeliis Fredericksburgi, Manassas Alterius, Chancellorsvillae, et Portus Frigidi. Praeterea, Exercitum Potomaci a suburbiis Ricmondiae prospere abegit in Proelia Dierum Septem, Expeditionem Paeninsularem McClellanianam anno 1862 efficienter finiens. Exercitus, militum Unionis saepe impar, Expeditioni Terrestri et Oppugnationi Petersburgi anni 1864 obstans, diu duravit, bello caducos graves copiis Grantianis infligens. Exercitus ob has res gestas aliquando hostibus psychologice praestitit; ingenium autem Roberti E. Lee ducis generatim habebat. Usque ad hodie, cultura civitatum Meridianarum Exercitu Virginiae Septentrionalis et Lee ipso gloriatur.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Ordinatio Exercitus Virginiae Septentrionalis tempore Proelii Desertorum, 5–7 Maii 1864. (Tabula Anglice signata.)
  • Eicher, John H., et David J. Eicher. 2001. Civil War High Commands. Stanford University Press. ISBN 0804736413.
  • Freeman, Douglas S. 1934. R. E. Lee, A Biography. 4 vol. Novi Eboraci: Scribners.
  • Freeman, Douglas S. 19421944. Lee's Lieutenants: A Study in Command. 3 vol. Novi Eboraci: Scribners.
  • Katcher, Philip R. N., et Michael Youens. 1975. The Army of Northern Virginia. Osprey Verlag. Men at Arms Series, 37. ISBN 0850452104.
  • Katcher, Philip R. N., et Ron Volstad. 1986. Confederate Troops. American Civil War Armies, 1. Men at Arms Series, 170. Osprey Verlag. ISBN 0850456797.
  • Katcher, Philip R. N., et Ron Volstad. 1987. Specialist Troops. American Civil War Armies, 3. Men at Arms Series, 179. Osprey Verlag. ISBN 085045722X.
  • United States War Department. 18801901. The War of the Rebellion: A Compilation of the Official Records of the Union and Confederate Armies. Vasingtoniae: Government Printing Office. Situs interretialis.
  • Waters, Zack C., et James C. Edmonds. 2010. A Small but Spartan Band: The Florida Brigade in Lee’s Army of Northern Virginia. University of Alabama Press. Prospectus.
  • Young, III, Alfred C. 2013. Lee's Army during the Overland Campaign: A Numerical Study. Louisiana State University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Exercitum Virginiae Septentrionalis spectant.
  • Jones, J. William. 1880. Army of Northern Virginia: Memorial Volume: At the Request of the Virginia Division of the Army of Northern Virginia Association. Ricmondiae: J. W. Randolph et English. Internet Archive.