Ricmondia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ricmondia
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Numerus incolarum: 214 114±0
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: Richmond

Geographia

Superficies: 161.821914 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula geographica

Ricmondia: situs

Ricmondia[1] est urbs et caput rei publicae Virginiae in Civitatibus Foederatis sita. Sicut omnes urbes in Virginia incorporatae, Ricmondia est urbs libera et non pars cuiuslibet comitatus. Ricmondia est interiora Metropolitanae Regionis Statisticae Ricmondiae maioris, hoc est Ricmondiae-Petersburgi. Numerus urbanorum anno 2007 fuit 200 123,[2] et regionis statisticae, 1 212 977, quam ob rem Ricmondia est tertia urba a maxima in civitate.[3]

Locus Ricmondiae, ad fall line Fluminis Iacobi in Pede Montis, regione Virginiae, breviter a colonis Anglicis ex Iacobopoli anno 1609 et iterum annis 1610 et 1611, prope locum maioris Indorum urbis, constitutus est. Ricmondia hodierna anno 1737 rite condita est. Caput Coloniae et Dominii Virginia anno 1780 facta est. Per Res Novas Americanas, nonnulli eventus notabiles in urbe acciderunt, inter quos oratio "Give me liberty or give me death" Patricii Henry, anno 1775 in Templo Sancti Ioannis habita, et Constitutum Virginianum Libertatis Religiosae anni 1779, a Thoma Jeffersonio in urbe scriptum.

Per Bellum Civile Americanum, Ricmondia fuit caput Civitatum Confoederatarum Americae, et multa belli signa graves in urbe manent, inter quae Capitolium Civitatis Virginiae et Aedes Albae Confoederationis.

Incolae notabiles[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ricmondiam spectant.
Urbes liberae civitatis Virginiae