Exercitus Civitatum Confoederatarum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vexillum proeliare Exercitus Civitatum Confoederatarum.

Exercitus Civitatum Confoederatarum fuit terrestres Civitatum Confoederatarum Americae vires militares dum erat Confoederatia per Bellum Civile Americanum.[1] Die 28 Februarii 1861, Congressus Temporarius Confoederatus exercitum voluntarium et temporarium constituit, ac potestatem effectionum militarium auctoritatemque virium civitatum et militum voluntariorum lustratorum Praesidi Ieffersonio Davis dedit, alumno Academiae Militaris Civitatum Foederatarum et tribuno legionis militum voluntariorum per Bellum Mexicanum.[2] Dies 6 et 9 Martii 1861, Congressus Temporarius Confoederatus leges militares additas sanxit et perpetuum Exercitum Civitatum Confoederatarum constituit.

Eduinus Franciscus Jemison privatus (1844–1862). Una ex notissimis belli imaginibus militum puerilium.

Accurata numeri hominum qui in Exercitu Confoederato militaverunt aestimatio ob acta Confoederata imperfecta et destructa non fieri potest.[3] Meliores aestimationes numeri singulorum militum Confoderatorum sunt a 750 000 ad 1 000 000 hominum. Hi numeri ignotum servorum numerum excludunt qui ad pensa pro exercitu facta, sicut constructio munimentorum et praesidiorum vel gubernatio carrorum, vocati sunt. Aestimationes numeri singulorum militum Unionis a 1 550 000 ad 2 400 000 hominum variant. Hi numeri homines qui in classi Confoederata merebant excludunt.

Robertus Eduardus Lee, infamis generalis Meridianus.

Quamquam plurimi milites Belli Civilis voluntarii erant, ambae partes ad ultimum tirones conscripserunt. Actis accuratis absentibus, aestimationes numerorum militum Confoederatorum conscriptorum sunt bis circa 6 centesimas militum Unionis qui conscripti sunt. Nonnulli scriptores rerum gestarum dixerunt minationem conscriptionis plures voluntarios fortasse attraxisse quam conscriptio ipsa.

Numeri casuum Confoederatorum sunt imperfecti et incerti. Optimae aestimationes numeri mortuorum militum Confoederatorum sunt circa 94 000 militum interfectorum vel mortifera vulnera accipientium in proelio, 164 000 mortium ob morbum, et a 26 000 ad 31 000 mortium in carceribis Unionis. Una aestimatio vulneratorum Confoederatorum, infecta habita, est 194 026. Hi numeri homines qui per alias causas, sicut casus, excludunt, quod nonnulla milia ad summam adderent.[4]

Praecipui exercitus Confoederati, Exercitus Virginiae Septentrionalis, Roberto E. Lee duce, et reliquiae Exercitus Tennesiae cum aliis manibus variis, Iosepho E. Johnston duce, sese die 9 Aprilis 1865 (rite 12 Aprilis), et 18 Aprilis 1865 (rite 26 Aprilis) dederunt. Aliae vires Confoederatae sese inter dies 16 Aprilis et 28 Iunii 1865 proprie dederunt.[5] Res publica Confoederatiae reapse dissoluta est die 5 Maii 1865, cum consilium praesidis Confoederatum postremo conveneret, et die 10 Maii 1865, cum milites Exercitus Unionis Praesidem Ieffersonium Davis caperent.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Tormendum Confoederatum M1857 Napoleon.
Tormenta Confoederata in Portu Carolopolis, 1863.
Conventis Confoederatorum Cherokee Novae Aureliae, 1903.
  1. Die 8 Februarii 1861, legatii ex septem civitatibus Meridiei Profundi quae iam declaraverant eorum secessionem ex Civitatubus Foederatis Americae sanxerunt Constitutionem Temporariam Civitatum Confoederatarum Americae.
  2. Die 1 Martii 1861, Davis potestatem rerum militarium Carolopoli Caroliae Meridianae pro rem publicam Civitatum Confoederatarum suscepit, ubi militia civitatum comminata sunt Arcem Sumter captam ex parvo Exercitus Civitatum Foederatarum praesidio.
  3. Plerumque certae numeri militum Confoederatorum aestimationes a 600 000 ad 1 500 000 hominum variant.
  4. Ex contrario, optimae aestimationes numeri mortuorum Unionis militum sunt 110 100 interfectorum vel mortifera vulnera in proelia accipientium, 224 580 mortium ob morbum, et 30 192 mortium in carceribus Confoederatis, sed nonnulli scriptores rerum gestarum etiam hos numeros disputant. Optima coniectura de vulneratis Exercitus Unionis est 275 175.
  5. Vires Confoederatae Mobili Alabamae et Columbi Georgiae, sese iam dederant die 14 Aprilis et 26 Aprilis 1865, proprie. Manus autem Unionis et Confoederatiae proelium Columbi Georgiae pugnaverant ante deditionem diei 16 Aprilis 1965, et parvum proelium ultimamum apud Palmito Ranch Texiae die 12 Maii 1865. In regionibus a praecipuis theatris rerum longinquioribus, Copiae Confoederatae in Alabama et Mississippia sub Ricardo Taylor vice generali, in Arkansia sub M. Jeff Thompson cohortium praefecto, in Ludoviciana et Texia sub E. Kirby Smith generali, et in Territori Indorum sub Stand Watie cohortium praefecto se dederunt diebus 4 Maii 12 Maii, 26 Maii (rite 2 Iunii 1865), et 28 Iunii 1865, proprie.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Adams, George Worthington. 1940. Confederate Medicine. Journal of Southern History 6(2):151–166. JSTOR.
  • Allardice, Bruce. 1997. West Points of the Confederacy: Southern Military Schools and the Confederate Army. Civil War History 43(4):310-331. in Project MUSE.
  • Crute, Joseph H. Jr. 1987. Units of the Confederate States Army. Ed. 2a. Gaithersburg: Olde Soldier Books. ISBN 0942211537.
  • Daniel, Larry J. 2003. Soldiering in the Army of Tennessee: A Portrait of Life in a Confederate Army.
  • Eicher, John H., et David J. Eicher. 2001. Civil War High Commands. Stanford University Press. ISBN 9780804736411.
  • Freemon, Frank R. 1987. Administration of the Medical Department of the Confederate States Army, 1861 to 1865. Southern Medical Journal 80(5):630–637.
  • Faust, Drew. 1987. Christian Soldiers: The Meaning of Revivalism in the Confederate Army.
  • Haughton, Andrew. 2000. Training, Tactics and Leadership in the Confederate Army of Tennessee: Seeds of Failure.
  • Johnston, David E. The Story of a Confederate Boy in the Civil War (Serving in the 7th Virginia Infantry Regiment). ISBN 9781846856662.
  • Levine, Bruce. 2005. Confederate Emancipation: Southern Plans to Free and Arm Slaves during the Civil War.
  • Logue, Larry M. 1993. Who Joined the Confederate Army? Soldiers, Civilians, and Communities in Mississippi. Journal of Social History 26(3):611–623. JSTOR.
  • Weitz, Mark A. 2005. More Damning than Slaughter: Desertion in the Confederate Army. University of Nebraska Press.

Fontes primarii[recensere | fontem recensere]

  • Robson, John S. 2007. How A One-Legged Rebel Lives: Reminiscences of the Civil War: The Story of the Campaigns of Stonewall Jackson. Kessinger Publishing. ISBN 9781846856655.
  • War Department, Confederate States. 1863. Regulations for the Army of the Confederate States.' Ricmondiae: J. W. Randolph.
  • War Department, United States. 18801901. The War of the Rebellion: A Compilation of the Official Records of the Union and Confederate Armies. U.S. Government Printing Office.
  • Weinert, Richard P., Jr. 1991. The Confederate Regular Army. White Mane Publishing. ISBN 9780942597271.
  • Wright, Marcus J. 1983. General Officers of the Confederate Army. J. M. Carroll & Co. ISBN 9780848800093.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Exercitum Civitatum Confoederatarum Americae spectant (Army of the Confederate States of America, Confederate States Army).