Evenki

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Pars Evenkorum (%) in populatione variorum districtuum Russiae secundum censum anni 2002

Evenki,[1] ipso vulgo эвэнкил, tr. ėvėnkil, qui olim Tungusi[2] vocabantur, sunt gens in Asia, una e gentibus indigenis Siberiae Orientalis (ad Ieniseam ad mare Ochotense ibi colens), etiam in Mongolia et in septentrio-oriente Sinarum habitans (in terris habitationis suae tamen nusquam partem maiorem populationis formans). Lingua huius gentis est lingua Evenkensis, ad linguas Tungusicas pertinens. Religiones Evenkorum sunt Samanismus, Christianitas Orthodoxa et Buddhismus Tibetanus. Nunc in mundo sunt plus 77 milia Evenkorum, quorum fere 40 milia in re publica populari Sinarum, plus 37 milia in Foederatione Russica (plus 20 milia illorum in Iacutia) et circa mille in Mongolia habitant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. "distr. Evenkorum"[1] et "Lobatannularia evenkorum"[2].
  2. "Tungusi": [3],[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Evenkos spectant.