Jump to content

Moschus (poëta)

E Vicipaedia
(Redirectum de Moschus)
Vide etiam paginam discretivam: Moschus (discretiva).
Wikidata Moschus (poëta)
Res apud Vicidata repertae:
Moschus (poëta): imago
Moschus (poëta): imago
Nativitas: 2. saeculum a.C.n.; Syracusae antiquae
Obitus: 2. saeculum a.C.n.;
Patria: Syracusae antiquae

Moschus (Graece: Μόσχος) fuit poeta Graecus qui epyllia pepigit. In lexico Sudae commemoratur studiorum Theocriteorum successor et heres una cum Bione Smyrnaeo. Pauca scimus de vita eius: Syracusis natus saeculo secundo a.C.n, discipulus fuit Aristarchi philologi.

  • Europa (Εὐρώπα), epyllion 166 hexametrorum de puella ab Iove in taurum converso rapta, more Graeciano fictum;
  • Bucolica (Βουκολικά), carmina Dorice scripta quorum brevia fragmenta tria servata sunt;
  • Amor fugitivus (Ἔρως δραπέτης), carmen 29 hexametrorum de argumento fabuloso;
  • Megara (Μεγάρα), poema haud dubie spurium 125 hexametrorum;
  • De verbis Rhodiis, opus grammaticum cuius tantum nobis inscriptio pervenit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • A. S. F. Gow, Bucolici Graeci (1952)
  • A. Dalzel, Analecta Graeca minora: ad usum tironum accomodata, cum notis philologicis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •