Brassica oleracea
Ordo : Brassicales
Familia : Brassicaceae
Genus : Brassica
Species : B. oleracea
L.
Brassica oleracea, in aliis linguis brassica silvestris appellata (Hispanice col silvestre; Anglice wild cabbage) sive vulgaris (Francogallice chou 'common'), est herba edulis nativa meridianarum atque occidentalium orarum Europaearum, familiae Brassicacearum ordinis Brassicalium adpertinens. Haec est herba biennis, cuius folia structuram rotundam inter evolutionis primum annum faciunt. Cultura sua et varietatum quam vegetalia aetatibus antiquissimis coepit. Greges brassicae una vulgo appellantur vegetabilia crucifera.[1]
Brassica oleracea humos salem carbonatumque calcii nimis continentes tolerat, sed eidem alia circumiecta intoleranda sunt et sic contendere debet cum aliis plantis in statibus inferioribus. Ergo biotopium suum ad humos siliceas maritimasque, ac rupes reductum est.
Folia Brassicae oleraceae carnosa semper sunt, et proteina habent quae easdem plantas sinent aquam alimentumque servare. Secundo vitae anno, alimenta servata inflorescentias flavas generant, quae unum sive duo metra longae sunt.
Cultura et usus[recensere | fontem recensere]
B. oleracea diutissime colitur, cum nonnullis gregibus productis brassicam, herbas caulifloras, aliasque eiusdem species plantas includentibus. Haec est planta nobilissima in nutrimento humano inclusa. Ex U Trianguli Theoria, B. oleracea affinis est cum aliis quinque speciebus Brassicae generis.
Eadem planta magnorum subsidiariorum ciborum causa essa, qui hieme in foliis servantur. Hi cibi pleni sunt nutrimentis essentialibus vitaminum C continentibus.
Brassicae oleraceae varietates septem culturae classes congregantur, e quibus Acephalae Classi varietates cum aspecto magis silvestre sunt:
- Brassica oleracea Grex Acephala— brassica viridis
- Brassica oleracea Grex Alboglabra
- Brassica oleracea Grex Botrytis
- Brassica oleracea Grex Capitata—brassica
- Brassica oleracea Grex Gemmifera—brassica Bruxellarum
- Brassica oleracea Grex Gongylodes
- Brassica oleracea Grex Italica
Aliqui—praesertim brassica Bruxellarum et Brassica oleracea Grex Italica—copiosi sunt sinigrina, quae ad vitandum duodeni cancrum adiuvare dicitur.
Varietates[recensere | fontem recensere]
Catalogus sequens est inventarium breve omnium varietatum brassicarum.
Brassica oleracea Grex Capitata, quae brassica tantum communiter appellatur
Brassica oleracea Grex Gemmifera', brassica Bruxellarum appellata
Brassica oleracea Grex Gongylodes, quae est planta artificiosa
Romanescus, qui est hybrida e Brassica oleracea Gregis Italicae et Brassica oleracea Gregis Botrytidis
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ "Cabbage, Broccoli, Cauliflower, and Other Brassica Crops". Center for Agriculture, Food and the Environment, College of Natural Sciences, University of Massachusetts at Amherst, USA. 14 Ianuarii 2013.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Justin McCurry, "Crisis fermenting as cabbage shortage hits South Korea's kimchi culture" in The Guardian (22 Octobris 2020)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |