Lamiales

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lamiales
Galeopsis speciosa
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Lamiales
Bromhead
Familiae

Lamiales sunt ordo in grege asteridarum, qui circa 11 000 specierum, in circa decem familiis positarum comprehendit. Notissimae vel oeconomice gravissimae huius ordinis plantae sunt Antirrhinum, Fraxinus, Jasminum, Lavandula, Olea europaea, Psyllium ovata, Psyllium psyllium, Syringa, Tectona, Sesamum indicum, et nonnullae herbae condimentariae, praecipue Mentha, Ocimum basilicum, Origanum majorana, Origanum vulgare, Perilla, Rosmarinus officinalis, Salvia officinalis, Satureja, et Thymus.

Proprietates[recensere | fontem recensere]

Species huius ordinis has proprietates plerumque habere solent, sed non omnes ad unum:

Historia taxonomica[recensere | fontem recensere]

Lamialibus olim fuit circumscriptio definita (e.g., ab Arthuro Cronquist facta), quae familias maiores Lamiacaeas (Labiatas), Verbenaceas, et Boraginaceas comprehendit, cum paucis familiis minoribus. Recentiores investigationes phylogeneticae Lamiales esse polyphyleticos in ordinem Scrophularialium probaverunt, et ambo greges uno in ordine usitate coniunguntur, qui obsoletos Hippuridalium Plantaginaliumque ordines comprehendit. Lamiales facti sunt antepositum huius maioris gregis mixti nomen. Incertus est status Boraginacearum, sed studia phylogenetica hanc familiam ad Lamiales non pertinere probant.

Circumscriptio Scrophulariacearum, gregis paraphyletici olim habitarum, a proprietatibus plesiomorphicis primo definiti, ex quo grege numerosae Lamialium familiae deductae sunt; radicitus autem nunc mutata est ut familiae pauciores, melius definitae, et secundum opinationem monophyleticae, creantur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lamiales spectant.