Porus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Porus (non constat inter doctos qui fuerit, sed saepe dicitur esse Purushottama, domus Paurava), unus ex regibus Indorum fuit, viribus corporis et animi magnitudine pariter insignis, qui bellum jampridem adversus Alexandrum Magnum parabat. Commisso itaque proelio, exercitum suum Macedonas invadere jubet ; sibi regem eorum privatum hostem deposcit. Nec Alexander pugnae moram fecit; sed prima congressione vulnerato equo, cum praeceps ad terram dedicisset, concursu satellitum servatur. Porus, multis vulneribus obrutus, capitur. Hic, cum cladem tolerare non posset, neque cibum sumere voluit, neque sua vulnera curari passus est : aegreque ab eo familiares obtinuerunt ut vellet vivere. Quem Alexander, ob honorem virtutis, incolumem in regnum remisit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]