Erynnis icelus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dreamy Duskywing.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Hesperiidae 
Tribus : Erynnini 
Genus : Erynnis 
Species : E. icelus 
Erynnis icelus 
(Scudder & Burgess, 1870)  
Synonyma
*Nisoniades icelus Scudder & Burgess, 1870
  • Nisoniades icelus Lintner, 1872
  • Nisoniades bautista Plötz, 1884
  • Nisoniades hamamaelidis Scudder, 1889
  • Thanaos icelus (Scudder & Burgess, 1870)

Erynnis icelus est papilio familiae Hesperiidarum, qui in boreali America Septentrionali, a Territoriis Boreoccidentalibus trans Canadam meridianam ad Novam Scotiam, ad meridiem in montibus occidentalibus ad Arizonam meridianam et Novum Mexicum meridianum, ad orientem ad Arcansiam, Alabamam boreorientalem, et Georgiam septentrionalem endemicus est.

Latitudo alarum est 29–38 mm. Est singula generatio per annum. Adulti a mense Aprili ad Iulium ineuntem vegeti sunt. Aliquando raro est generatio altera in Montibus Appalachianis meridianis.

Larvae speciebus generum Salicis, Populi, et aliquando Betulae vescuntur. Adulti nectar florum Ceanothi americani, Fragariae vescae, Rhododendri groenlandici, Rhododendri tomentosi, Rhododendri neoglandulosum,et Viciae americanae, et specierum generum Apocyni, Barbareae, Lupini, Rubi, et Vaccinii sorbillant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Erynnem icelus spectant.