Latinitas bona

Esquites

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cibus viarius Mexicanus: Esquites ("grana maizii") e butyro friguntur

Esquites[1] (Navatlace ízquitl "maizium tostum"[2]), sunt cenula Mexicana (Hispanice antojito).[3] Popinae et tabernulae in foris ubi elotes venumdantur etiam esquites venditare solent. Venditores etiam viarii per ferias offerunt.

Grana maizii primum ex aqua salsa coquuntur, quae in butyro cum cepis, capsicis annuis (pequin) concisis, epazote, et sale tum saltantur. Grana calida in parvis poculis proferuntur, suco lumiarum, capsico contrito vel liquamine e capsicis, sale, embammate Magonico inspersis.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Aliter ezquites; in Mexico septentrionali potius troles et trolelotes
  2. Gonzalez, Dommy. "Street Food: Welcome to the Season of Esquites: Mexican Grilled Corn". LA Weekly .
  3. "Elotes y esquites para quitar el antojo". TV Azteca .
  4. Patronite, Rob; Raisfeld, Robin. "The Esquites Man". New York (magazine) .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]