Roman numeral 10000 CC DD.svg

El Greco

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina usque elaboratur...
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.
English language
English
The editor who created this page is still at work. Please make only minor corrections: other changes should be discussed on the talk page. (After this header has been in place for one week you can remove it.)
Imago viri, quae imago ipsius pictoris esse putatur, inter anno 1595 et 1600 picta, oleo in telo, 52.7 × 46.7 cm, in Museo artium metropolitanis Novi Eboraci servata[1]

Dominicus Theotocopulus (Graece Δομήνικος Θεοτοκόπουλος; natus anno 1541, mortuus die 7 Aprilis 1614), saepius Hispanice El Greco "Graecus" appellatus, fuit pictor, sculptor, atque architectus Renascentiae, qui ex Graecia ortus Hispaniam habitabat.

Natus est in Creta, quae illo tempore erat pars Rei publicae Venetae et magnus locus artis artis post-Byzantini. Quem artem perdidiscens magister factus est, antequam annos 26 natus Venetiam iit, viam aliorum artificum Graecorum sequens. Anno 1570 Romam migravit, ubi officinam aperuit et seriem operum perfecit. In Italia suum pingendi modum partibus Mannerismi et renascentiae Veneticae locupletavit. Anno 1577 Toletum migravit, ubi usque ad moretm habitavit et laboravit. In Hispania plura magna mandata accepit et opera clarissima pinxit.

Pictura eius dramatica et expressionistica, a pluribus contemporaneis contempta, saeculo XX maiorem favorem accepit. Nunc praecursor et expressionismi et cubismi habetur, et ingenium eius scriptores, ut Rainerium Maria Rilke et Nicolaum Cazantzacen incitaverunt.

Sigillum quintum secundum visionem Iohannis (apoc. 6, 9) apertum pinxit Ille Graecus

Sicut pictor, sculptor, et architectus barocianus auctoritate in Hispania floruit. Imprimis tabulae suae tantam affectus exprimendi voluntatem exhibebant, ut imaginibus quodam modo contortis pictorum saeculi vicesimi praecursor atque nuntius fuisse videatur.

Nomen pictoris ab illo ipso scriptum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Descriptio in paginae Musei Metropolitani


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!