Roman numeral 10000 CC DD.svg

Cubismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Roberti Delaunay, Simultaneous Windows on the City, 1912, 46 x 40 cm, Hamburger Kunsthalle, exemplum Cubismi Abstracti.

Cubismus (ex cubo) est motus artis avant-garde saeculi vicensimi ineuntis qui picturam et sculpturam Europaeam commutavit, motusque cognatos in musica, litteris, et architectura inspiravit. Habitus est motus artis saeculi vicensimi maximi momenti.[1][2] Vocabulum late adhibetur cum varissimis generibus artis Lutetiae (plerumque Mons Martyrum, Mons Parnassus, et Puteaux) annis 1910 et 1920 effectis.

Ioannis Gris, Imago Picassoana, 1912, oleum in carbaso, Art Institute of Chicago.
Le Corbusier, Aedificium Conventuale, Chandigarh Indiae.

Praecursores et duces fuerunt Georgius Braque et Paulus Picasso, qui cum Andrea Lhote, Ioanne Metzinger, Alberto Gleizes, Roberto Delaunay, Henrico Le Fauconnier, Fernando Léger, et Ioanne Gris exemplaria motus excoluerunt.[3] Una ex primis notionibus quae ad Cubismum conduxerunt fuit repraesentatio formae trium dimensionum in ultimis Pauli Cézanne operibus.[4] Retrospectiva picturarum Cézannianarum exhibitio in Salon d'Automne anno 1904 habita fuerat, opera nova in hoc salon annis 1905 et 1906 exhibita sunt, cum duabus exhibitionibus retrospectivis post pictoris mortem anno 1907.[5] Res in artificibus Cubisticis quasi in membra discerpuntur et in unum abstracte reducuntur; praeterea, contra quendam rem ex uno loco visam, artifex rem ex variis locis depingit ad eam in maiore contextu repraesentandam.[6]

Longe lateque valebat Cubismus multum. Rapide circum orbem terrarum extendebatur, se variis modis evolvens. Initium in historia artis fuit rationis evolutionariae quae magnam diversitatem effecit, antecedentia diversissimorum artis motuum.[7]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Salon d'Automne anni 1912, in Palatio Grandi Lutetiae ab 1 Octobris ad 8 Novembris habitum. Groupe de femmes Iosephi Csaky, sculptura 1911–12, laeva exhibetur, pro duabus sculpturis Amadei Modigliani. Alia artificia aliorum artificum Section d'Or (a laeva ad dextram): František Kupka, Francisus Picabia, Ioannes Metzinger, Henricus Le Fauconnier.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christopher Green, MoMA collection, Cubism, Introduction, from Grove Art Online, Oxford University Press, 2009
  2. Cubism: The Leonard A. Lauder Collection, The Metropolitan Museum of Art, New York, 2014
  3. Christopher Green, MoMA collection Cubism, Origins and application of the term'' ex Grove Art Online (Oxford University Press, 2009).
  4. Christopher Green, "Cubism, MoMA," Grove Art Online (Oxford University Press, 2009).
  5. Joann Moser, Jean Metzinger in Retrospect, Pre-Cubist works, 1904–1909 (The University of Iowa Museum of Art, J. Paul Getty Trust, University of Washington Press, 1985), 34-42.
  6. Jean Metzinger, Note sur la peinture, Pan (Paris), October–November 1910
  7. Green 1987.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Antliff, Mark, et Patricia Leighten. 2008. A Cubism Reader, Documents and Criticism, 1906-1914. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Barr, Alfred H., Jr. 1936. Cubism and Abstract Art. Novi Eboraci: Museum of Modern Art.
  • Cauman, John. 2001. Inheriting Cubism: The Impact of Cubism on American Art, 1909-1936. Novi Eboraci: Hollis Taggart Galleries. ISBN 0-9705723-4-4.
  • Cooper, Douglas. 1970. The Cubist Epoch. Londinii: Phaidon in association with the Los Angeles County Museum of Art & the Metropolitan Museum of Art. ISBN 0-87587-041-4.
  • Debray, Cécile, et Françoise Lucbert. 2000. La Section d'or, 1912-1920-1925. Musées de Châteauroux, Musée Fabre, exhibition catalogue. Lutetiae: Éditions Cercle d'art.
  • Genovese, Paolo Vincenzo. 2010. Cubismo in architettura. Romae: Mancosu Editore.
  • Golding, John. 1959. Cubism: A History and an Analysis, 1907-1914. Novi Eboraci: Wittenborn.
  • Green, Christopher. 1987. Cubism and its Enemies, Modern Movements and Reaction in French Art, 1916-28. Portu Novo et Londinii: Yale University Press. ISBN 0-300-03468-7.
  • Richardson, John. 1991. A Life Of Picasso, The Cubist Rebel 1907-1916. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 978-0-307-26665-1.
  • Robbins, Daniel. 1981. Sources of Cubism and Futurism. Art Journal 41(4).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cubismum spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Cubismus spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide cubism in Victionario.