Bonifatius (sanctus)

E Vicipaedia
(Redirectum de Bonifatius Winfridus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Bonifatius
SaintBoniface.jpg

Episcopus et Martyr
Natus circa 672Crediton (Wessex)
Mortuus 5 Iunii 754Dokkum (Frisia)
Attributa securis, liber; fons; vulpes; quercus; corvus; gladius
Patronus braciatores, Fulda, Nederlandia, Germania, sartores
Gloriole.svg Index Sanctorum
Imagines ex vita Sancti Bonifatii: baptismus pagani (supra) et mors (infra). In Sacramentario Fuldensi, saeculo 11 pictae.

Bonifatius (natus in Anglia circa annum 673; obiit in Frisia die 5 Iunii 754 aut 755), fuit episcopus et martyr qui sanctus in ecclesiis Catholica et Anglicana habetur. Eius nomen nativum fuit Winfridus,[1] seu Wynfrethus; nomen enim Bonifatius ei a Gregorio Papa II datum est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Bonifatius apud Anglos natus est circa annum sexcentesimum septuagesimum tertium. Monasterium Exoniense ingressus et sacerdotio auctus, magno animarum lucro in praedicatoris munere est versatus. In Germaniam anno septingentesimo undevicesimo profectus, zeloque fidei augendae accensus, apud Frisones evangelium praedicavit. In Angliam autem reversus, cum per biennium monasterio sanctissime praefuisset, superioris munere abdicato, Romam se contulit, ubi a Gregorio Papa II Bonifatii nomen accepit, et in Germaniam missus, Thuringiae Saxoniaeque populos fidem Christianam docuit. Ad Frisones reversus, cum Sancto Villibrordo, magno fructu evangelium praedicavit. Mox Romam accersitus, episcopali dignitate insignitur, et in Germaniam iterum profectus, Hassiam et Thuringiam ab idololatriae reliquiis penitus expurgavit. Sedis apostolicae legatus creatus et Moguntinus Archiepiscopus, plures erexit, et, per se vel per discipulos, ecclesias administravit. Frisonibus demum ad idololatriam relapsis evangelium praedicare rursus aggressus, cum Eobano episcopo multisque aliis, iuxta Bornam fluvium cruenta caede peremptus, martyrii palmam accepit, anno septingentesimo quinquagesimo quarto. Corpus in Fuldensi monasterio conditum est, festumque nonis Iuniis agitur.

Pius Papa XII eo "Ecclesiae fastos" encyclicam epistulam die 5 Iunii 1954, millesimo ducentesimo anno iubilaei mortis eius tempore promulgatam dicavit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Dum in Britannia vivit, Bonifatius scripsit Artem Grammaticam, Caesurae Versuum, circiter 33 cuncta,? Enigmata sive Aenigmata versibus hexametricis conscripta, paucas epistulas, variaque carmina, et epitaphia.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Bonifatius qui et Wynfrethus" (vide p. 355 apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]