Latinitas bona

Bruno Snell

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Bruno Snell
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 18 Iunii 1896; Hildesia
Obitus: 31 Octobris 1986; Hamburgum
Patria: Germania

Officium

Munus: Linguista, Auctor, philologus classicus, professor, high school teacher, classical scholar
Patronus: Universitas Hamburgensis

Memoria

Laurae: Pour le Mérite for Sciences and Arts, Hegel Prize, Sigmund Freud Prize, Fellow of the British Academy, Austrian Decoration for Science and Art
Sepultura: Ohlsdorf Cemetery

Bruno Snell (natus Hildeshemii anno 1896 die 18 mensis Iunii natus; obiit Hamburgi anno 1986 die 31 mensis Octobris) sermonum antiquorum philologus Germanus erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Snell medici animarum filius in Iohanneo Luneburgensi eruditus primum inde ab anno 1914 Edimburgi legibus et oeconomiae populorum studuit, donec exardente bello anno 1915 Monapiam in custodiam coniectus est. Qui postquam pace nondum composita anno 1917 dimissus Lugduni Batavorum litteris studere coepit, usque ad annum 1922 Berolini, Monaci, Goettingae studiis incubuit, quo anno ibidem Georgio Misch probante, cum dissertationem De nominibus sciendi a philosophis ante Platonem qui fuerunt adhibitis edidisset, in gradum doctoris philosophiae promotus est. Mox anno 1925, cum libello disseruit, Quid Aeschylus tragicus ad generis humani rationes contulisset sentiendi, Hamburgi sese habilitavit, unde lector linguae Germanicae Pisas profectus est.

Quae cum ita essent, anno 1931 in universitate Hamburgensi professor ordinarius in cathedra philologiae classicae positus est. Itaque anno 1933, cum Hitleriani rerum essent potiti, Snell viros doctos in universitate Hamburgensi hortatus est, ut novis rebus resisterent. Qua de causa evenit, ut anno 1945 primus post Germaniam pacatam decanus facultatis philosophiae in universitate Hamburgensi fieret. Anno autem 1948 ad conceptus illos caeruleos appellatos contribuit, quibus expositum est, qua ratione universitates Germaniae essent reformandae. Postea, cum anno et 1951 et 1953 bis rector universitatis Hamburgensis electus esset, anno 1959 impetravit, ut sibi ante annum suum emerito honoribus discedere liceret.

Litterarum vero humaniorum peritos inter se artius esse coniungendos ratus Snell non modo anno 1947 Hamburgi societatem scientiarum Ioachim Iungii nomine ornatam condiderat, sed anno 1950 unus ex eis etiam erat, qui in societatem Mommsenianam confluxerint. Tum anno 1955 collegio Europaeo operam dedit constituendo. Socius erat non academiae modo scientiarum Goettingensis, Monacensis, Vindobonensis, Hafniensis, sed societatis etiam P.E.N. nominatae. Unus ex editoribus erat actorum philologiae classicae eorum, quae his titulis: Philologus et Antike und Abendland velut Vetustas et Occidens et Glotta, nota sunt.

Snell studiis feliciter operam navavit, ut qui et arti metricae et his lectionibus, quae in papyris invenirentur, maximam adhiberet curam peritiamque. Edidit autem Bacchylidem Pindarum tragicorum fragmenta. Et lexici poesis epicae Graecae vetustissimae et anno 1944 thesauri linguae Graecae constituendi initium fecit, anno autem 1945 archivum lexicographiae Graecae condidit. Anno 1946 opus illud maxima laude receptum, librum De mente reperta protulit, quo quidem exposuit, quonam modo inter Graecos Europaeorum rationes cogitandi natas esse sentiret. Anno denique 1952 librum De structura linguae scriptum adiecit. Et anno 1955 eo quoque innotuit, quod in programmate radiophonico Neun Tage Latein velut enneaëmeron latinitatis concelebravit.

Propter tot tantaque illustria facta anno 1977 Bruno Snell in classem ordinis pro merito pacificam ascitus est. Cuius ut memores simus, societas Mommseniana inde ab anno 1989 quotannis tirones scientiarum, siquo opere excellunt de vetustate confecto, Brunonis Snell nomine praemio afficere solet.

Facete ab eo nec non etiam graviter dicta[recensere | fontem recensere]

Snell, qui, cum exilium non petivisset, ab Hitlerianorum moribus atque sententiis se vehementer abhorrere numquam dissimulavit, inter philologiae peritos in Germania adhuc magna fruitur admiratione.

Qui suam de re publica sententiam nonnumquam etiam facete demonstravit. Nam anno 1934, cum Hitleriani, qui plebiscito officia praesidis et cancellarii rei publicae conflare vellent, ubique populum, ut assentiretur, iuberent, Snell opusculum de Apuleio miscellaneum conscripsit, in quo miratus est asinos Graecos unum verbum illud ou praedicare potuisse, cum asini Germani nisi ja nihil dicere possent (Hermes 70, 1935, 355 sq.).

Et Gualterius Jens rhetor in memorabilibus suis commemorat anno 1941 nondum exacto ad virum sese accessisse rogatum, operaene pretium esset, si temporibus illis litteris humanioribus studere inciperet. Snell autem haec respondisse: At maximum scilicet pretium, dummodo bello superemur. Quod quidem futurum esse constat. Huius verbi cum Jens post bellum mentionem fecisset, Snell explicavisse, nil se tum timuisse, quod ab illo his verbis salutatus esset: Guten Tag! (velut bonum te diem habere iubeo). Intellexerat enim Jentem de re publica secum consentire, ut qui illa Hitlerianorum salutatione usus non esset.

Opera eius graviora[recensere | fontem recensere]

  • De vitis sententiisque septem sapientum fontes Graeci atque Latini, Monaci anno 1938.
  • De mente reperta studia vel quonam modo inter Graecos Europaeorum rationes cogitandi natae sint, Hamburgi anno 1946.
  • De structura linguae, Hamburgi anno 1952.
  • Ars metrica Graeca, Goettingae anno 1955.