Iulianus Amato

E Vicipaedia
(Redirectum de Dottore sottile)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iulianus Amato
Res apud Vicidata repertae:
Iulianus Amato: imago
Iulianus Amato: subscriptio
Nativitas: 13 Maii 1938; Augusta Taurinorum
Patria: Italia
Nomen nativum: Giuliano Amato

Officium

Officium: Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, Italian Minister of the Interior, Praeses Consilii ministrorum Reipublicae Italicae, member of the Italian Senate, Socius Camerae Deputatorum Rei Publicae Italianae, iudex Iudicii Constitutionalis Italiae, ICDB commissioner, Vice Praeses Concilii Ministrorum Rei Publicae Italianae, Minister of Treasury, Minister of Foreign Affairs, Minister of Justice, Minister of Foreign Affairs, minister of universities, science and technology, Q55087428, Q55024439, Q55087428, italian finance minister, Q55096536, Q55096536
Munus: Politicus, jurist, Iudex, professor
Patronus: Florentina Studiorum Universitas, Studium Urbis, Studium Generale Civitatis Perusii

Memoria

Laurae: Knight Grand Cross of the Order of Merit of the Italian Republic, Q60824489, Knight Grand Cross of the Order of St Michael and St George, Fellow of the American Academy of Arts and Sciences

Iulianus, vulgo Giuliano Amato (natus die 13 Maii 1938) est iuris consultus atque vir publicus Italiae, dottore sottile propter astutiam in rebus politicis nuncupatus, scilicet "doctor subtilis".

Iulianus Amato parentibus Sicilianis, Taurinis natus, in Etruria educatus est. Iurisprudentiae Pisis apud scholam normalem superiorem et postea Novi Eboraci apud universitatem Columbiae studuit. Lector vel professor iuxta universitates Mutinensem, Perusinam, Florentinam sed denuo apud studium Urbis meruit.

Anno 1958 membrum factionis socialisticae factus est. Legatus est apud parlamentum Italicum ab anno 1983 usque in 1993. Secretarius civicus vicarius iuxta primum ministrum ab 1983, primus minister vicarius et minister ab aerario ab 1987 usque in 1989, bis etiam primus minister meruit. Postea minister a rebus internis fuit a die 17 Maii 2006 usque ad 8 Maii 2008, administratione a Romano Prodi ducta. Iudex factus est curiae constitutionalis Italicae die 18 Septembris 2013, quo officio hodie fungitur.

Administrationes quibus Iulianus Amato praefuit[recensere | fontem recensere]

Iulianus Amato (ad sinistram) et Philippus Fargues apud institutum universitatis Europaeae die 9 Maii 2013 congressi

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1997 : Antitrust and the Bounds of Power. Oxoniae: Hart Publishing
  • 2000 : Il gusto della libertà: l'Italia e l'antitrust. Bari: Laterza

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Curriculum Vitae in pagina Conventionis Europaeae (Anglice)
  • Biographia in pagina Ministri Negotiorum Internorum