Dominicus Duka

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Dominicus Duka
Dominicus Duka
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Dominicus Duka die 18 VIII. 2012
Dominicus Duka die 18 VIII. 2012
Pragensis archiepiscopus
titulus
Sanctorum Marcellini et Petri
Natus 26 Aprilis 1943
presbyter ordinatus 22 Iunii 1970
episcopus nominatus 6 Iunii 1998
episcopus consacratus 26 Septembris 1998
Cardinalis promulgatus 18 Februarii 2012
a papa Benedicto XVI
Pagina officialis Sanctae Sedis

Dominicus Ieroslaus Duka (natus Regino-Hradecii die 26 Aprilis 1943) est cardinalis ecclesiae catholicae, archiepiscopus Pragensis atque primas Bohemiae in Republica Czechica et frater ordinis praedicatorum.

Natus est die 26 mensis Aprilis anno 1943 in Reginogradecio. Die 5 Ianuarii 1968 arcano in Ordinem praedicatorum intravit et nomen Dominicus accepit. Die 6 mensis Ianuarii anno 1969 vota temporalia emisit in Ordine Pradicatorum et die 7 Ianuarii 1972 vota perpetua. Inter annos 1998 et 2004 praefuit Diocesi Reginae Gradecensi, inter annos 2004 et 2008 fuit Administrator Apostolicus Dioecesis Litomericensis.

Die 13 mensis Februarii anno 2010, electus est Archiepiscopus Pragensis, in cuius muneris possessionem venit die 10 mensis Aprilis eiusdem anni. Die 18 Februarii 2012 papa Benedictus XVI eum cardinalem fecit et ergo conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

"Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!