Dominica Resurrectionis Domini

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christus post resurrectionem

Dominica Resurrectionis Domini una cum die passionis Domini est summa sollemnitas religionis Christianae. Christiani reminiscuntur Domini Iesu Christi, qui a mortuis resurrexit.

Dominica Resurrectionis est summum Paschatis fastigium; octavam paschalem, quae usque ad Dominicam in albis pertinet, et 50 dies temporis paschalis exorditur simulque vespera liturgica eiusdem Dominicae Triduum Sacrum concludit.

Dominica Resurrectionis Domini festum mobile, cuius dies astronomiae ope computatur. Omnes aliae feriae mobiles ita definiuntur, ut fixo dierum numero a die dominica paschali absint. [1]

Quo die in calendario in quoque anno dies paschalis sita sit formula quam Carolus Fridericus Gauss invenit computari potest. Cum autem partim Calendarium Gregorianum, partim Calendarium Iulianum in usu sit, in ecclesiis dies sollemnitatum plerumque inter se differunt.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Computus paschalis

Liturgia[recensere | fontem recensere]

Liturgia Dominicae Resurrectionis a Vigilia paschali initium capit. Quae vigilia, in ecclesia occidentalis saepissime ad vesperum ante diem festum post solem occasum celebrata, a matutina paschali ecclesiae antiquae repetit, quae primo diei festi mane peracta est. In Ecclesiis Orientalibus liturgia totam noctem comprehendit et Graece Pannychis appellatur.

Motu liturgico saeculi undevicesimi exeuntis ac vicesimi ineuntis gravitas liturgiae nocturnae etiam in Ecclesia Catholica Romana iterum cognita est. Decreto "Maxima Redemptionis" a papa Pio XII edito anno 1955 Vigila paschalis, quae a saeculo decimo quarto incipiente paene sine populo in mane Sabbati Sancti celebrabatur, rursus introducta et anno 1969 iterum mutata est.

Intra quinquaginta dies temporis paschalis usque ad Pentecosten lectiones Veteris Testamenti non leguntur, sed ex epistulis Sancti Pauli vel Actibus Apostolorum sumptae.

Dominica Resurrectionis ut cardo anni liturgici[recensere | fontem recensere]

Plurima festa mobilia anni liturgici a Dominica Resurrectionis deducuntur:

Praeterea in Ecclesia Catholica Romana

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Alia coepta Vici[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad resurrectionem Domini spectant.
Andrea Della Robbia Bode Berlin 1.jpg Triduum Sacrum Paschale
Dies Cenae Domini - Dies Passionis Domini - Sabbatum Sanctum - Dominica Resurrectionis Domini
Vide etiam Calendarium Romanae Ecclesiae