Disputatio:Dominica Resurrectionis Domini

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Non mihi videtur commentationes "Dominica Resurrectionis domini" et "Pascha (festum Christianum)" in unum coniungendas esse. Dominica Resurrectionis est unus solus dies, liturgiae Paschatis plurimis in ecclesiis a Feria quinta in Coena Domini usque ad Vigiliam Dominicae Resurrectionis pertinent ("Triduum Sacrum"). Etiam octava paschalis et tempus paschale (usque ad Pentecostes) ex hoc pendent.--Utilo (disputatio) 22:28, 20 Aprilis 2014 (UTC)[reply]

Recte suades, o Utilo. Notavi maiorem partem Vicipaediarum paginam separatam non habuisse, sed Vicipaedia nostra vero distingueri potest connexionis inter Latinitatem et Catholicismum causa. Censeo autem etiamnunc "pascham" non minus singulam diem dominicam quam totum festum spectat, sed hoc fortasse explicari potest in prooemio commentationum. Lesgles (disputatio) 16:41, 21 Aprilis 2014 (UTC)[reply]
Quasdam mutationes feci ad commentationum differentias exponendas.--Utilo (disputatio) 21:07, 21 Aprilis 2014 (UTC)[reply]
Gratias ago! Lesgles (disputatio) 23:10, 21 Aprilis 2014 (UTC)[reply]