Octava (liturgia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Octava in usu liturgico Christiano est

  • (a) dies octavus post sollemnitatem
  • (b) octo dies a sollemnitate usque ad diem octavum, ipso die sollemnitatis incluso.

Usque ad instaurationem liturgicam Concilii Vaticani Secundi omnibus festis maioribus octavae erant. Nunc non sunt nisi duo: octava paschalis et octava natalis.

Omnis octavae paschalis dies - inter Dominicam Resurrectionis Domini et Dominicam in albis - ut sollemnitas agitur.

Infra octavam Nativitatis Domini festa sequentia sunt:

In Calendario Orthodoxo soli Paschati octava est; sollemnitas Nativtatis Domini per duas hebdomadas durat usque ad Theophaniam (in Ecclesia Latina: Sollemnitas Epiphaniae Domini) die 6 Ianuarii. His diebus ob indolem festivam ieiunium omittitur.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]