Disputatio:Coronavirus

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia

Definitio notionis coronavirorum[fontem recensere]

Definitioni paginae coronavirorum, "summa virorum biologicorum qui genoma RNA possedent" non assentior. Quamquam enim genomati coronavirorum ARN materia genetica inest, coronaviri minime summa ..., sed

Praeterea, alphacoronaviri (beta ... et al.) genus (at non sors) describantur.
Tamen gratias creationis paginae huius. Andreas Raether (disputatio) 11:43, 13 Martii 2020 (UTC)[reply]

Declinatio[fontem recensere]

Salvete. Inveni notam "Origo nominis est vocabulum corona ea ratione, quod forma eius externa similitudinem habet solis vel ornamenti capitis regalis. Coronavirus nomen compositum est: corona et virus. Hoc modo singulariter declinatur: nom. coronavirus, voc. coronavirus, gen. coronaeviri, acc. coronamvirus, dat. coronaeviro, abl. coronaviro. Et sic pluraliter: nom. coronaevira, voc. coronaevira, gen. coronarumvirorum, acc. coronasvira, dat. coronisviris, abl. coronisviris. (...)" Tabula effectus ita esset:

Sing.Plur.
Nom.coronaviruscoronavirus
Gen.coronaeviricoronarumvirorum
Dat.coronaevirocoronisviris
Acc.coronamviruscoronasvira
Abl.coronavirocoronisviris
Loc. coronavirus coronavirus

Huic dissentio. "Corona" aspectum viri, coronae instar, esse rear. Ita "corona" pars verbi immutabilis sit. Pariter in anatomia pluria verba, quorum pars prima invenimus, per exemplum sacuplae processus coracoideus ("coraco" constans), iecoris ligamentum falciforme. Eae ordinini coronavirus quoque inest. In taxonomia currente ICTV invenimus:

  • Imperium = Riboviria
    • Regnum = Orthornaviria
      • Phylum = Pisuviricota
        • Classis = Pisoniviricetes
          • Ordo = Nidovirales
            • Subordo = Cornidovirineae
              • Familia = Coronaviridae
                • Subfamilia = Orthocoronavirinae

Virus COVID-19 efficiens est betacoronavirus. Usus verbi viri, secundum lexicon meum, tantum in singulari commendatur.

SingularisPluralis
Nom.coronavirus-
Gen.coronaviri-
Dat.coronaviro-
Acc.coronavirus-
Abl.coronaviro-
Loc. coronavirus -

Ita classificationem officialem ICTV adhiberi propono. Andreas Raether (disputatio) 10:41, 16 Maii 2021 (UTC)[reply]

NOMINA COMPOSITA LATINA
I – In compositis ex duobus rectis [agglutinatis] utraque pars declinatur. ☞ N.B. Grammatici tria tradunt requiri ad utramque partem declinandam in compositis ex duobus nominativis. 1. Ut ambo nominativi sint declinabiles. 2. Ut ambo maneant integra in origine (id est, quoad formam incorrupta). 3. Ut cujuslibet ex partibus significatio (sive concreta sive abstracta) in conceptione retineatur (aliis verbis non mutetur).
calamustinctarium – nom. calamus plus nom. tinctarium; compositi gen. calamitinctarii.
cellulamater – nom. cellula plus nom. mater; compositi gen. cellulaematris.
chartatestamentum – nom. charta plus nom. testamentum; compositi gen. chartaetestamentum.
coronavirus – nom. corona plus nom. virus; compositi gen. coronaeviri. N.B. ☞ Coronavirus idem est quod virus corona. Notandum nomen corona in origine coroniforme elatum, coronoideum viri aspectum, i.e. formam illius efferre. Virus corona locutio nominalis est, quae utriusque nominis declinationem in discursu requirit. Hocce nomen corona ibi loci functionem appositivam exercet, et cum nomine virus consonans reperitur. Nomen autem compositum coronavirus ex duobus nominibus in casu recto creatum est (scl. corona virus vel virus corona), et proculdubio facile intellegi potest patens utriusque nominum declinationis necessitas.
deuspuer – nom. deus plus nom. puer; compositi gen. deipueri.
elementumclavis – nom. elementum plus nom. clavis; compositi gen. elementiclavis. ☞ N.B. Hic nomen clavis denotat functionem, non aspectum.
homopyrobolus – nom. homo plus nom. pyrobolus; compositi gen. hominispyroboli.
idemloquium – nom. idem plus nom. loquium; compositi gen. eiusdemloquii.
jusjurandum – nom. jus plus nom. jurandum; compositi gen. jurisjurandi.
leopardus – nom. leo plus nom. pardus; compositi gen. leonispardi. ☞ N.B. Saepissime gen. leopardi ex haud recta flexione. Nominis leo significatio concreta originaliter servatur.
olusatrum – nom. olus plus nom. atrum; compositi genetivus deest. ☞ N.B. Declinatione vacat, quia olerisatri originaliter non olus nigrum significat; ergo sub regula excipiatur. In quibusdam auctoribus inveniuntur errata olerisatri et olusatri.
respublica – nom. res plus nom. publica; compositi gen. reipublicae.
rexpuer – nom. rex plus nom. puer; compositi; compositi gen. regispueri.
rosacrux – nom. rosa plus nom. crux; compositi gen. rosaecrucis. ☞ N.B. Utrumque elementorum cum significatione symbolica, non amissa ex origine.
rosmarinus – nom. ros plus nom. marinus; compositi gen. rorismarini. ☞ N.B. Aliquoties erratum rosmarini invenitur. Nomen ros de folio aspectu infrarorificato, marinus autem de aromatis adhiberi videtur.
stirpscellula – nom. stirps plus nom. cellula; compositi gen. stirpiscellulae. ☞ N.B. Primo elemento functio denotatur.
ususfructus – nom. usus plus nom. fructus; compositi gen. usūsfructūs; compositi dat. usuifructui.
☞ N.B. E nominibus compositis quidam excludunt, nulla imperante necessitate, nomina illa componentia quae mere juxtaposita putant, e.g. respublica, jurisconsultum. Affirmant eadem esse composita perusitata, quorum elementa gradatim discurrissent per viam juxtapositionis.
II – Pronomina ex duobus nominativis composita cum secundo elemento declinabili adhibenda sunt.
alteruter – nom. alter plus nom. uter; compositi gen. alterutrius. ☞ N.B. Hoc pronomen alter in compositis non declinatur, nisi raro.
III – Nomina composita in quibus minimum unum ex elementis praefixum est actionem verbalem significans, vel actionis effectum, hoc elementum natura verbale non declinandum.
laesapatria – praef. laesa (< laedo) plus nom. patria; compositi gen. laesapatriae.
vadevectus – praef. vade (< vado) plus praet. perf. vectus (< vehor); compositi gen. vadeveni.
IV – Numeralia per nomina composita elata declinari possunt, si minimum unum e componentibus declinabile est, exceptis in compositis subtractionum significantibus.
quartusdecimus – nom. quartus plus nom. decimus; compositi gen. quartidecimi.
duodeviginti – nom. duo plus praep. de, plusque nom. viginti; compositi gen. deest.
V – Quae ex recto, et obliquo componuntur, in iis solum rectum declinatur. ☞ Rectum esse potest nomen, aut suffixum a verbo derivatum.
agricultura – gen. agri plus nom. cultura; compositi gen. agriculturae.
aureomarginatus – abl. aureo plus nom. marginatus; compositi gen. aureomarginati.
aurifex – gen. auri plus nom. fex (< facio); compositi gen. aurificis.
cerebriprocella – gen. cerebri plus nom. procella; compositi gen. cerebriprocellae.
christifidelis – gen. christi plus nom. fidelis; compositi gen. christifidelis.
coronāvirosis – abl. coronā plus nom. virosis; compositi gen. coronāvirosis.
doctiloquus – gen. docti (< doctus) plus suffixum -loquus (< loquor); compositi gen. doctiloqui.
fictinuntium – gen. ficti (< partic. praet. fictum, de fingo) plus nom. nuntium; compositi gen. fictinuntii. N.B. Praecipue in plurali fictinuntia (= fictanuntia).
frixilibum – gen. frixi (< frixum, partic. praet. de frigo) plus nom. libum; compositi gen. frixilibi.
gallicinium – gen. galli plus suffixum -cinium (< cano); compositi gen. gallicinii.
jurisperitus (jureperitus) – gen. juris plus nom. peritus; compositi gen. jurisperiti.
latifundius – gen. lati (< latus) plus nom. fundius (< fundus); compositi gen. latifundii.
legislator (= legumlator) – gen. lator (< latus, partic. praet. de fero); compositi gen. legislatoris.
ludimagister – gen. ludi plus nom. magister; compositi gen. ludimagistri.
magnetoresonantia – abl. magneto plus nom. resonantia; compositi gen. magnetoresonantiae.
magnificus – gen. magni plus suffixum -ficus (< facio); compositi gen. magnifici.
magnisonans – gen. magni plus nom. sonans (< partic. praes. de sono); compositi gen. magnisonantis.
multicolor – gen. multi plus nom. color; compositi gen. multicoloris.
nullidignus – gen. nulli (< nullum) plus nom. dignus; compositi gen. nullidigni.
omnipotens – abl. omni plus nom. potens (< partic. praes. de possum); compositi gen. omnipotentis.
paterfamilias – nom. pater plus (antiquus) gen. familias; compositi gen. patrisfamilias.
paterpatriae – nom. pater plus gen. patriae; compositi gen. patrispatriae.
plebiscitum – abl. plebi plus nom. scitum (< partic. pass. de scio); compositi gen. plebisciti.
senatūsconsultus – gen. senatūs plus nom. consultus; compositi gen. senatūsconsulti.
sociofraudus – abl. socio plus nom. fraudus (< fraudo); compositi gen. sociofraudi.
terraemotus – gen. terrae plus nom. motus; compositi gen. terraemotūs.
tribunusplebis – nom. tribunus plus gen. plebis; compositi gen. tribuniplebis.
triumviratus – gen. pl. trium plus nom. viratus; compositi gen. triumviratūs.
usūcapio – abl. usū plus. nom. capio; compositi gen. usūcapionis.
VI – Ex duobus obliquis composita indeclinabili sunt.
alīusmodi – gen. alīus plus gen. modi; compositi gen. deest. N.B. ☞ Natura locutio adverbialis est.
ejusmodi – gen. ejus plus gen. modi; compositi gen. deest. N.B. ☞ Alia locutio adverbialis.
hujusmodi – gen. hujus plus gen. modi; compositi gen. deest. N.B. ☞ Item locutio adverbialis.
VII – Composita in quibus unum (quoad declinationem) corruptum, simplicia habenda, i.e. sola terminatio spectatur.
artifex – gen. arti(s) plus suffixum -fex (< facio); compositi gen. artificis.
clavichordium – gen. clavi(s) plus nom. chordium (< chorda); compositi gen. clavichordii.
crucigrammata – gen. cruci(s) plus grammata; compositi gen. crucigrammatum (vel crucigrammatorum).
floricomus – gen. flori(s) (< flos) plus nom. comus (< coma); compositi gen. floricomi.
fructifer – gen. fructi (pro fructūs) plus suffixum -fer (< fero); compositi gen. fructiferi.
ignispicium – abl. igni (pro igne) plus suffixum -spicium (< specio); compositi gen. ignispicii.
magistromilitatus – nom. magistro (pro *magisteros < magis) plus nom. militatus; compositi gen. magistromilitatūs. N.B. ☞ magistromilitatus < magister militum.
mulieriprivus – gen. mulieri(s) plus nom. privus; compositi gen. mulieriprivi.
pedifolium – gen. pedi(s) (< pes) plus nom. folium; compositi gen. pedifolii.
perenniservus – nom. perenni (pro perennis) plus nom. servus; compositi gen. perenniservi.
tolutiloquentia – gen. toluti (pro tolutis) plus nom. loquentia; compositi gen. tolutiloquentiae.
trisaeclisenex – gen. trisaeclis (pro trisaeculi < trisaeculus) plus nom. senex; compositi gen. trisaeclisenecis.
vitisator – gen. viti(s) plus nom. sator; compositi gen. vitisatoris.
VIII – In compositis quorum primum elementum nunc in themate nunc in radice nominali exit, solum secundum (natura nominale, aut verbale, aut suffixale) regulariter flecti potest.
alienigena – thema in i- alieni (< alienus) plus suffixum -gena (< geno); compositi gen. alienigenae.
altitonans – thema in i- alti (< altus) plus nom. tonans (< partic. praes. tonans, de tono); compositi gen. altitonantis.
animaequus – radix nominalis anim (< animus) plus nom. aequus; compositi gen. animaequi.
locuples (< *locoplets) – abl. antiquus locu plus suffixum -ples (< -plets < pleo); compositi gen. locupletis.
magnanimus (= magnanimis) – radix nominalis magn (< magnus) plus nom. animus; compositi gen. magnanimi.
negantinummius – thema in -i neganti (< partic. praes. negans) plus suffixum -nummius (< nummus); compositi gen. negantinummii.
IX – In compositis ex praefixatione praepositionum, solum spectandum elementum nominale declinabile. ☞ N.B. Quidam putant hanc praefixationem non compositionem, at potius formationem.
condignus – praep. cum plus nom. dignus; compositi gen. condigni.
perfacilis – praep. per plus nom. facilis; compositi gen. perfacilis.
subdurus – praep. sub plus nom. durus; compositi gen. subduri. Auriger (disputatio) 15:32, 2 Septembris 2022 (UTC)[reply]