Digressiones ab historiae fide in pellicula Gladiatore
In pellicula Gladiator (2000) facienda, moderator Ridley Scott culturam Romanam voluit repraesentare magis accurate quam in quibusdam anterioribus pelliculis et ad hunc finem conduxit plures peritos historiae consilii causa. Tamen, quaedam deviationes ab historia factae sunt ad concitationem augendam, et ut narrationi continuitas sit, et propter practica vel securitatem. Secundum Scott, populus ita percipit antiquam Romam, ob priores pelliculas Hollywood, ut quaedam facta historica "nimis incredibilia" ("too unbelievable") essent quam ut includerentur.
Non evenisset Maximum removere
[recensere | fontem recensere]Si imperator venisset ad exercitum belligerum victoriosum, atque edixisset ducem exercitus ab actu removere (ad supplicium vero ducem dare eo magis non potuisset), post horam seu alteram imperatori caput abscissum fuisset. Etiam imperatoribus popularibus (et Marco Aurelio quoque) auctoritatem adimere conatus capiebantur. Septimius Severus, dux exercitus clarus, concupiverat imperator esse, quamquam ius ad hoc nihil habebat, facile victor propositi sui factus est. Ergo iam ad quintam decimam minutam pelliculae, Maximus ad gaudium omnium imperator factus fuisset, Commodus vero, dilaceratus a legionariis, in pulvere stratus fuisset. Studium militum erga ducem exercitus plus erat, quam in imperatorem rei publicae.
Stapes
[recensere | fontem recensere]Si stapes tempore Marci Aurelii Augusti inventus fuisset, fortuna historiaque hominum valde mutanda esset. Stapes quingentis annis inventus est post res gestas quae in Gladiatore narrantur.
Democratia
[recensere | fontem recensere]Personae Gladiatoris spectaculi sedule disputant de necessitate democratiae, de traditione Romani senatus et de ceteris.
Alii quidem quaerunt utrum vel quousque Romani antiqui iam sensu hodierno notionem democratiae novissent. Ut democratia verbum Graecum antiquum sit, tamen magna pars populi et in Graecia et in Imperio Romano liberi hodierno sensu non erant et eiusmodi rem ne animo quidem excogitare possent. De hac re tractare extremo II seculicirciter idem esse ac restaurationem monarchiae in Russia hodierna iactare, seu eniti, ut segregatio gentilis in CFA de novo fiat. Fortasse id fieri posse, sed reapse prorsus impossibilem rem esse. Quamobrem disputationes de democratia anachronismum esse. Pelliculae fabulam hic mundum semper idem et immutabilem esse ideologice fingere.
Auctoritas senatus exemplum oligarchiae, non democratiae esse. Primis 400 annis existentiae Romae ut civitatis magnae (tempore rei publicae) certationem continuam populi cum oligarchis id est cum senatu fuisse. Idcirco appellationem senatus Romani—"vos a populo electi estis" (quod in Gladiatore enuntiatur)—solummodo ideologiam hodiernam esse.
Alii autem contendunt narratores hodiernos scaenario antiquo uti posse ut quasi modo alienato de quaestionibus hodiernis agerent. Sub quadam specie enim de multis quaestionibus hodiernis iam pristinis aetatibus mutatis mutandis plus minusve actum fuisse.
Adventus Commodi in castra
[recensere | fontem recensere]In pellicula, Marcus Aurelius, sentiens se moriturum, ad se filium arcessit in aciem. Imperatores autem sucessorem heredemque nominabant non accedente fine, sed multo antea. Ergo fere imperator venturus de facto consors imperii erat, imperatori sub exitu annis vitae. Utpote negotium gravissimum imperatoris bellare erat, Commodus magnis rebus gestis coram exercitui imperare debuisset (quod certe in vita cum Commodo erat).
Nolentia Maximi imperatorem fieri
[recensere | fontem recensere]Marco Aurelio cupiente, Maximus certe imperator factus fuisset. Mos erat imperatorum, patricios dignos in filios adoptare, et eis habenas Romae tradendi. Vir Romanus officium rei publicae optimum locum tribuit, atque plurimi matrimonii faciebat. Romani cursus honorum militaris et politicus, synonimus fuit. Affirmatio “ego miles sum, non vir publicus” ridenda est, neque patritii est. Ipsa facultas rei publicae servire, romanis generosis proprium domicilium vitae erat. Quaeritur: Maximus non fuit Romanus?
Maximus in servitutem redactus est
[recensere | fontem recensere]Difficile factu est. Maximus vir Romanus fuit. Una causarum longaevitatis Romaniae hoc est, quod leges suas in omnia sua territoria afferebat, idcirco etiam gentibus subiectis expedivit (saltem mercatoribus et artificibus). Nullis causis homo quidam corripi non poterat (praesertim patricius), et in ludum gladiatorii duci. Hodie certe quoque in servitute potest esse (in Caucaso, exempli gratia), sed haec est exceptio.
Maximus patriam suam de facto abdicat
[recensere | fontem recensere]In pellicula, Maximus post rebus factis suum stigma (tatu) delevit, i. e. umbraliter propriam civitatem Romanam detestatus est. (Si hodie aliquis iniuste ab praeside vexatus sit, patriam atque populum suum non fugiat neque eos accuset). Etiam privatus numero miles ideae Romanae fidelis erat. Incolae provinciis Romanis plerumque militabant, ut civitatem adipiscantur. Iidem ut Maximus, nihil melius idea imperii Romanorum atque officio patriae existimabant. Fidem eius nihil poterat labefactari. Pro fidem istam Romani glorificantes nomen legionarii moriebantur.
Vis facta in familiam Maximi
[recensere | fontem recensere]Difficile ad credendum et caret intellectu. Commodus citius iudicium emisset aut oppressiset. Nam coniuga et filius patricii minime inferioris, talibus plerumque non exiguum praesidium in senatu ac populo habebatur. Imperatores, qui aperte ius obterebant, solito pessime vitam finiebant. Sulla, quamquam imperator de iure non erat, profecto inimicos suos libere ac audaciter interficiebat, sed solum modo si quis copias familiares iudicati recepturus. Tali modo Sulla sibi adiutum faciebat. Caligula, postquam in senatum equo invectus est, modo duo annos provixit. Imperatores “cupientes” diutius vivere palam facieabant de contumelia maiestatis populi romani et imperatoris, ut arbitrium suum tali modo confirment.
Commodus in arena circi
[recensere | fontem recensere]Commodus re vera in arenam circi gradiebatur. Sed ea res contemptum excitabat non solum apud senatum, sed etiam apud plebem! Fingite, si notum sit, ut aliquis virorum popularium in pellicula pornographica egit. Populus Romanus “res gestas” Commodi quemadmodum habebat. Sed in pellicula hoc affertur ut res normalis, usitata, solita. Ceterum nempe ista facta Commodum ad finem perducebant – is suffocatus est manibus nudis a luctatore Romano in proprio dormitorio.
Imperium exercitus
[recensere | fontem recensere]Marcus Aurelius adorator pacis erat, non belli, sed iudice fortuna paene totam vitam bella gerebat atque dux peritus fuit. Si ad exercitum fuisset, is utique imperium sibi personale exercitum attribuit. Amor populi ad imperatorem illis temporibus saepe imperiam salvabat, merere vero eum, cum inertia pugnantes observare, non poterat. Numerus peditatus legionis sine auxiliares: 5000 milites. Maximus, exercitu presidente, tali modo etiam pro legato non est, in pellicula vero Maximus dux generalis (praefectus nonnullarum legionum). Proelium, quod in pellicula, numero militum; non plus est, quam congressus limitrophus est. Presentia imperatoris in tantula pugna re vera non fuisset. Si 5000 militum—omne quod imperia Romana in certamine supremo opponere potuisset—tum ne ad Christi natum quidem volvisset. Tanta magnitudine, non magis progressum contulisset, quam terra Atlantea. Illa clade Romanorum in saltu Teutoburgiensi, 20 000 militum ad victoriam non satis fuit. Re apse Marcus Aurelius exercitum supplebat gladiatoribus, servis et latronibus; vires non suppetebat. Copiae plus quam decem legiones habebant.
Certatio
[recensere | fontem recensere]Instructio militum
[recensere | fontem recensere](a) Nunquam sagittarii post pedites compositi erant. Etiam apud illos claros ducibus (Xenophon) dissertationiones invenimus de instructione sagittarios post aciem. Sagittarii ad equitatem poterant addi, sed illo modo, quod in pellicula Gladiator—nunquam.
Tantum solus casus similis instructionis notus est. Quidam Phrasibulus in Athenis, pauco exercitu, in declive montis praerupti, prospere eadem ratione pugnae usus est contra inimicum, qui agmine profundo succedebat. Deiectus montis atque instructio hospitum in 50 ordines haec rei iuvit.
(b) Nunquam peditatus quattuor ordines habebat (in pellicula vero est momentum, ubi profunditas agminis ex duobus (!) hominibus consistit). Positio eiusmodi hoc adtulisset, ut Germani aciem perrupissent atque terga Romanorum oppugnavissent. Minimum octo milites construuntur, sed hoc phalanx Graeca, quae haud facile rumpi poterat (facilius alam circumiri poterat). Legio Romana ex 15 ordinibus consistebat, et legiones iunctim stabant! In pugna ad Cannas, legio Romana 70 ordines numerabat (certe Romani hoc errorem facerunt, haec una causarum cladis fuit!)
Praestantia Romanorum in acie constitit ex ratione bellandi manipulorum. Romani segregibus catervis (manipulis) se instruebant. Ergo parva intervalla in agmine habebantur. Haec agmini motorium ferebat, facultas erat impetus alarum propulsare—calamitas phalangum Graecorum. Manipuli cito poterant frontem revertere ad minationem alae versus, quod acies continua facere non poterat. Pugna finalis Caesaris et Pompeii ad Pharsalum hoc optime demonstrat. Successus equitatui Pompei in ala non victoriam tulit, quod semper fuerat, sed cladem. Hoc accidit propter celeram adversionem 6 cochortum Caesaris, advertentes frons in 90 gradus.
In Gladiatore, vero Romani positi quodam inintellegibile acie: hoc mixtio instructionis usitatae phalangis graecae atque inordinatae instructionis barbarorum ratione “quis ut costitit.”
Proventus pugnae
[recensere | fontem recensere](a) In pellicula sagittarii permulti sunt (quod re vera non erat, sed de hoc inferius). Velites (id est sagittarii, funditores, iaculatores, peltastae) decies minus erant, quam peditatus (in pellicula aequabiliter est).
(b) Equitatus omnino in silva agi non poterat. Optime ad peditatum planities quadrabat, etiam colles enim efficacitatem deminuebant! In “Gladiatore” spectamus, ut in silva equitatus Romanorum impetum gravissimum inferat. In hoc certo causa originis mirae stapidum, alioqui histriones se gravius vulnerarent.
Cohortes praetorianae
[recensere | fontem recensere]In recessu Marci Aurelii in uno signo militari bene cerni potest "PRETORIAN", sed praetoriani Romae manebant, ordinemque in urbe servabant. Bello aberant, et quidem numerus eorum dimidio maior erat quam copiae Maximi.
Mors Aurelii
[recensere | fontem recensere]- (a) Marco Aurelio causa mortis pestis erat, isque vetuit Commodum sibi valedicere, ne infectus esset neque stirps diruptus esset!
- (b) In pellicula monstratur, ut Germani ad mortem Marci Aurelii perfecte subiecti fuerint. Reapse non ita erat. Progressus Romanorum magnus erat, eo evolvente, romani territorium hodiernae Tsechiae atque partes Germaniae australis potuissent occupare. Sed Commodus pacem confecit cum barbaris, ut celerius Romam revertere.
Armatura
[recensere | fontem recensere]- (a) Sagittarii in “Gladiatore” lorica speciei Babylonicae induti sunt – lorica serta et galea cuspida. Velites vero Romanorum habebant loricam e corio confectam, galeis autem forma simili omnino non utebantur.
- (b) Gladius (legionarii) in pellicula similis veri est, sed gladius equitum alius fuit.
- (c) Romani arcu paene non utebantur, iaculum ac fundam praeferebantur. In pellicula vero secus est: modo sagittarii sunt.
- (d) Pilum optime imitatur, sed aliter eo utebantur. Tamquam hasta (quibus gladiatores Maximi armati sunt in pugna contra esseda) eum non agebatur, pilum solummodo iaculabatur.
- (e) In pellicula histriones non raro galeam gerunt sine pileo, qui sub galeum ponebatur. Finge sensum militis, quamvis leviter percussionem talis galiae acceptus.
- (f) Histriones in pellicula scutis non emendate utuntur. Quamquam bonam similitudinem cum scutis habent, sed legionarii tenent eum… secundum, at non transverse! In actu pugnae cum essedis potest videri, quod non commode tali modo tali scuto uti. Constat enim scuta lignea facta esse crassitudine digito et vi corporis atque perferentia habendum erat, ut eo defendi. Si tali modo scutum teneri, potestas testudinem facere absit. Scuta Romana re vera similes fuerunt hodiernis biocolytarum, eisdem, quibus utuntur populum turbatum dispellendo.
Castra
[recensere | fontem recensere]Romani duas excellentiones habebant, ratio pugnae manipulorum atque fabricatio castrorum. In Gladiatore, videmus illa clara castra Romanorum: ordo longinqus tabernaculorum, empta in supervenalicio et in campo aperto exposita. Re vera castra Romanorum similia castello munito forma quadrata fuerunt, qua ubivis struebantur, etiam in deserto.
Conatus eversionis
[recensere | fontem recensere]5000 hominum ad eversionem Romae, ut Maximus meditatus, parum est. Numerus praetorianorum, urbem tuentes (qui milites electi erant), 10 000 militum erat. In hoc casu, Commodus iustum ius habuisset Maximum ad supplicium tradere, sed pristinum gladiatorem milites haud secuti fuissent, quia sors ista militibus in aspernabili loco habebatur.