Stapes

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: stapes (discretiva)

Stapes (-edis, m.)[1] vel stapia[2] est instrumentum ab ephippio dependens, quo eques facilius equum ascendere possit et deinde equitare.

Cum stapedes apud antiquos non in usu essent, vox est recentioris Latinitatis. Ex Plutarcho[3] intellegitur eos, qui vias sternebant, in illis altiores quosdam lapides collocasse veluti parva suggelia, ex quibus facile quilibet poterat equos ascendere. Gothi autem stapede et calcariis usi sunt. Primo stapedes in Asia (India, Sinae) in usum venerunt; per Scythas et alias gentes nomadicas in occidentem translati sunt.[4]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Johannes Antonius Valtrini, De re militari veterum Romanorum ... (1597): "Equites stapedes et stellam, quas nunc vocant, non habuere ..."
  2. CIL VI 5 (Romae).
  3. Plutarchus, C. Gracchus 7
  4. en:Stirrup