Velites

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Veles pugnans
Parma decorata

Velites[1] fuerunt genus peditum leviter armatorum qui in exercitu Romano inter annos 211 et 107 a.C.n. pugnabant. Armabantur "parma breviore, gladio, funda, hastis brevibus ac missilibus, non longis et stabilibus, quales erant hastatorum".[2] Velites non separate, sed manipulis hastatorum, principum, triariorumque coniungebantur. Formâ exercitûs a Gaio Mario mutatâ, velites dimissi sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In singulari numero vēles, -itis m.
  2. P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis