Dicksoniaceae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Dicksoniaceae
Cibotium menziesii
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Pteridophyta
Classis: Pteridopsida
Subclassis: Cyatheatae
Ordo: Cyatheales
Familia: Dicksoniaceae
M.R.Schomb.
Genera

Calochlaena
Dicksonia
Lophosoria
Conantiopteris
Coniopteris
Erboracia
Lophosoriorhachis
Nishidicaulis
Onychiopsis

Dicksoniaceae (nomen a Schomburgk anno 1849 statutum) sunt familia pteridophytorum tropicorum, subtropicorum, temperatorumque calidorum. Plurima familiae genera sunt plantae terrestres, vel truncos brevissimos habent prae pteridophytis familiae Cyatheacearum.

Aliquae maiores species nonnulla metra altae sunt; aliae sunt epiphyta. Dicksoniaceae plerumque in tropicis Hemisphaerii Australis regionibus habitant, usque ad Novam Zelandiam australem.

Familia ex Iacobo Dickson, botanistá et viro qui hortum egregie colebat, appellatur.[1]

Morphologia[recensere | fontem recensere]

Speciebus Dicksoniacearum communiter sunt magnae frondes pinnatae, 1–4 m longae. Familia nonnullas comprehendit Cyathealium species, quae unum truncum gignunt, insigniter species generis Dicksoniae. Omnibus familiae speciebus sunt pili longi, gradatim decrescentes, cellulis in serie compositis, dissimiles squamarum Cyatheaceis propriarum.

Evolutio[recensere | fontem recensere]

Pteridophyta familiae Dicksoniacearum, Aevo Iurassico ineunte orta, usitate habentur prioria quam pteridophyta familiae Cyatheacearum.

Diversitas[recensere | fontem recensere]

Solum tria genera exstantia hác in familiá monophyleticá agnoscuntur:

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Dicksonia antarctica—the soft tree fern. Australian National Botanic Gardens. 2008.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Dicksoniaceas spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!