Cyatheaceae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Rainforest near Belle - Dominica.jpg
Cyatheaceae in silva pluviali Dominicae vigent.

Classis : Pteridopsida 
Ordo : Cyatheales 
Familia : Cyatheaceae 
Kaulfuss, 1827
   
Synonyma
*Alsophilaceae Presl, 1847

Cyatheaceae sunt familia Cyathealium squamosarum quae altissima pteridophyta arborea comprehendunt, ad 20 metra alta crescentia. Hae sunt antiquissimae plantae, quae fossilia Iurassico exeunte apparuerunt, quamquam veri similis est hodierna genera Tertiario apparuisse. Cyatheaceae sunt maxima pteridophytorum arboreorum familia, circa quingenti species comprehendentes. Cyatheaceae et Dicksoniaceae, una cum Metaxyaceis et Ciboyiaceis, sunt greges monophyletici, qui nuclearia pteridophyta arborea habentur. Cyatheaceae sunt pteridophyta leptosporangiata, familiarissimus monilophytorum grex.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Korall, P., K. M. Pryer, J. S. Metzgar, H. Schneider, et D. S. Conant (2006), "Tree ferns: monophyletic groups and their relationships as revealed by four protein-coding plastid loci," Molecular Phylogenetics and Evolution 39: 830-845.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyatheaceas spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks • Flora of China