Ethnolectos

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Ethnolectos est varietas linguae cum quodam grege ethnico vel subgrege culturali consociata. Ethnolectos distincta identitatis socialis nota esse potest, intra gregem et pro advenis. Hoc vocabulum, quod notiones ethnous et dialecti coniungit, primum adhibitum est ad monolingualem progenierum advenarum Europaeorum Buffalonis Novi Eboraci Anglicam describendam.[1]

Notio ethnolecti ad variationem linguisticam et identitatem ethnicam pertinet. Iosue Fishman, sociologus linguae, proponit rationem linguae normatae et nationalismi in societatibus hodiernis nexus linguarum et ethnicitatum usoribus linguae patefacere.[2]

Ethnicitas variationem linguisticam afficere potest per modos qui sociales linguae adhibitae proprietates patefaciunt. Ratio per quam ethnoi inter se agunt eorum usum linguae format. Dialecti per variationem phonologicam, syntacticam, et lexicalem definiri possunt. Talis differentia linguistica sociales certi gregis ethnici notae magni momenti esse potest.[2]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carlock et Wölck 1981.
  2. 2.0 2.1 Fishman 1997.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carlock, Elizabeth, et Wolfgang Wölck. 1981. A method for isolating diagnostic linguistic variables: The Buffalo ethnolects experiment. In Variation Omnibus, ed. David Sankoff et Henrietta Cedergren, 17–24. Edmonton: Linguistic Research.
  • Eckert, Penelope (2008b). Where do ethnolects stop? International Journal of Bilingualism 12:25–42.
  • Fishman, Joshua. 1997. Language and Ethnicity: The View from Within. In The Handbook of Sociolinguistics, ed. Florian Coulmas, 327–343. Oxoniae: Blackwell.
  • Nortier, Jacomine. 2008. Ethnolects? The emergence of new varieties among adolescents. International Journal of Bilingualism 12:1–5.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Androutsopoulos, Jannis. 2006. Ethnolekte in der Mediengesellschaft. PDF.
  • Jewell, Tim. 2014. The Problematic Definition of Ethnolect and the Case of Los Angeles Vernacular Spanish. Abstractum.