Jump to content

Allāh

E Vicipaedia
(Redirectum de Allah)
Elementa Arabica quae vocabulum Allah constituunt:
1. alif
2. hamzat waṣl (همزة وصل)
3. lām
4. lām
5. shadda (شدة)
6. alif pugio (ألف خنجرية)
7. hāʾ.
Nomisma sollemne Allah Jalla Jalaluhu in Hagia Sophia Constantinopoli in Turcia legitur.
Vocabulum Allah variis systematibus scribendi scriptum.

Allāh (al ilāh 'ille Deus').[1][2][3] est vocabulum Arabicum quod Deum significat. Huic vocabulo sunt cognata in aliis linguis Semiticis, inter quas Elah in lingua Aramaica, ʾĒl in linguis Canaanitis, et Elohim in lingua Hebraica.[4][5]

Vocabulum praecipue a Musulmanis ad Deum significandum adhibetur,[6] sed a Christianis Arabicis ex temporibus prae-Islamicis olim adhibebatur. Saepe, sed non semper, a Bábistis, Bahá'ístis, Indonesiis, Melitensibus Christianis, et Iudaeis Mizrahis adhibetur.[4][7][8] Christiani et Sikhs in Malaesia Occidentali hoc verbum utuntur et usi sunt ad Deum attingendum. Quod controversias civiles et legitimas ibi effecit, quia leges in Malaesia Occidentali non Islamicos vocabuli usus vetat.[9][10][11]

Vocabulum Allāh derivatur a synalepha al-, articuli definitivi Arabici, et ilāh 'deitas, deus' ad al-lāh 'deitas solus, Deus' (Graece ὁ θεὸς μόνος).[12] Verba cognata nominis Allāh in aliis linguis Semiticis inveniuntur, inter quas Hebraica et Aramaica.[13] Forma Aramaica Allāh congruens est Elah (lingua Hebraica archaica אלה), sed suus status gravis est Elaha (lingua Hebraica archaica אלהא). Scribitur Aramaice ܐܠܗܐ ʼĔlāhā in lingua Aramaica biblica et ܐܲܠܵܗܵܐ ʼAlâhâ in Syriaca ut ab Ecclesia Assyriana adhibetur, ambo simpliciter 'Deus' significantibus.[14] Lingua Hebraica biblica Elohim (lingua Hebraica archaica אלהים), forma plurali plerumque utitur, sed Eloah (lingua Hebraica archaica אלוהּ), forma singulari, rarius utitur. In scriptura Sic titulo Guru Granth Sahib vocabulum Allah (Paniabice ਅਲਹੁ seu ਅਲਾਹ) tricies septies adhibetur.[15]

Olim adhibebatur nomen a Meccanis paganis ad attingendum deitatem creatorem, fortasse deitatem supremam in Arabia prae-Islamica.[16][17] Notiones cum vocabulo Allah (ut deitas) consociatas inter traditiones religiosas variant. In Arabia prae-Islamica apud Arabes paganos, Allah divinitas sola non habebatur, quia ei erant comites, filii, filiae—notio per rationem Islamizationis deleta. In Islam, nomen Allah est nomen supremum et amplissimum, et creduntur alia nomina divina ad Allah attingere.[18] Allah est unica et sola deitas, creator universi, omnipotens.[7][8] Christiani Arabici hodie nominibus sicut Allāh al-Ab (الله الأب 'Deus Pater') utuntur ad usum Christianum et usum Musulmanum distinguendos.[19] Sunt similitudines et discrepantiae inter notionem Dei ut in Alcorano et notionem Dei ut in Biblia Hebraica depingitur.

In aliis scriptis et linguis

[recensere | fontem recensere]

Allāh in aliis linguis quae scripto Arabico utuntur identidem scribitur. Inter has linguas sunt Urdu, Persica/Dari, et Uyghur.

Nexus interni

  1. "God". Islam: Empire of Faith. PBS .
  2. "Islam and Christianity", Encyclopedia of Christianity (2001): Arabic-speaking Christians and Jews also refer to God as Allāh.
  3. L. Gardet. Allah .
  4. 4.0 4.1 Columbia Encyclopedia, Allah
  5. Francis Brown, S. R. Driver, et Charles A. Briggs, Hebrew and English Lexicon (Peabody Massachusettae: Hendricksen, ISBN 9781565632066), 41, pars 410 1.b.
  6. Merriam-Webster. "Allah". Merriam-Webster .
  7. 7.0 7.1 "Allah." Encyclopædia Britannica. 2007. Encyclopædia Britannica.
  8. 8.0 8.1 Encyclopedia of the Modern Middle East and North Africa, Allah
  9. Sikhs target of 'Allah' attack, Julia Zappei, 14 Ianuarii 2010, The New Zealand Herald.
  10. Malaysia court rules non-Muslims can't use 'Allah', 14 Octobris 2013, The New Zealand Herald.
  11. Malaysia's Islamic authorities seize Bibles as Allah row deepens, Niluksi Koswanage, 2 Ianuarii 2014, Reuters. Formula:Wayback
  12. L. Gardet, "Allah," Encyclopaedia of Islam.
  13. Columbia Encyclopaedia dicit: :Derived from an old Semitic root referring to the Divine and used in the Canaanite El, the Mesopotamian ilu, and the biblical Elohim and Eloah, the word Allah is used by all Arabic-speaking Muslims, Christians, Jews, and other monotheists."
  14. The Comprehensive Aramaic Lexicon – Entry for Formula:Unicode Formula:Wayback.
  15. http://www.srigranth.org Formula:Wayback.
  16. L. Gardet, "Allah", Encyclopedia of Islam
  17. Smith, Peter (2000). prayer. Oxford: Oneworld Publications. pp. 274–275. ISBN 9781851681846 .
  18. Sachiko Murata, The Tao of Islam: A Sourcebook on Gender Relationships in Islamic Thought (Albaniae Novi Eboraci: SUNY, 1992, ISBN 9780791409145).
  19. Lewis et al. 1977:32

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Lewis, Bernard, P. M. Holt, R. Peter Lambton, et Ann Katherine Swynford. 1977. The Cambridge History of Islam. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521291354l.
  • The Unicode Consortium. 2006. Unicode Standard 5.0. Addison-Wesley. ISBN 9780321480910. De libro.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Allāh apud Vicifontem.
Vicicitatio habet citationes quae ad Allāh spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Allah in calligraphia spectant.
Typographia