Basilius Bessario

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum generale cardinalis
Basilius Bessario
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Johannes Bessarion aport012.png
titulus
Ss. XII Apostoli
Natus 2 Ianuarii 1403
presbyter ordinatus die ignoto
episcopus nominatus anno 1437
Cardinalis promulgatus 18 Decembris 1439
a papa Eugenio IV
Mortuus 18 Novembris 1472
Pagina officialis Sanctae Sedis

Basilius Bessario, Graece Βασίλειος Βησσαρίων (Trapezunti natus die 2 Ianuarii 1403; defunctus Ravennae die 18 Novembris 1472) fuit Ecclesiae Romanae cardinalis. Qui cum Gemistum Plethonem, Neoplatonicum notabilem, audivisset, anno 1438 una cum Ioanne VIII Palaeologo, imperatore Constantinopolitano, ad Florentiam iter fecit. Bessario in Italia mansit, ubi a Pio II papa Patriarcha titularis Constantinopoleos creatus est, quam sedem simul cum Georgio Scholaro quondam sibi inimico tenebat. Bessarione mortuo Bibliotheca Marciana Venetiae magno codicum Graecorum numero donata est. Ipse Romae in Ecclesia Sanctorum Apostolorum sepultus est.

De eo dictum est: inter Graecos Latinissimus, inter Latinos Graecissimus[1].

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Basilius Bessario apud Vicifontem.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tanner, The Raven King: Matthias Corvinus and the Fate of His Lost Library , pag. 37