Roman numeral 10000 CC DD.svg

Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum

Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum est praedicatio quam Secundus Congressus Continentalis die 4 Iulii 1776 adsumit, nuntians quod Tredecim Coloniae adhuc bellum cum Britanniarum Regno gerentes dein iam Imperio Britannico destiti sunt. Haec declaratio, post resolutionem independentiae a Richardo Henrico Lee principaliter a Thoma Jeffersonio scripta[1] causas exponit quampropter Congressus die 2 Iulii suffragia tulit ut libertatem a Britanniarum Regno declararent apud ius naturale, anno plus post initium Belli Rerum Commutationis Americani. Dies natalis Civitatum Foederatarum Americae—ille Libertatis Dies—die 4 Iulii concelebratus est, quo die verba Declarationis a Congressu ratificata sunt. Versio manu scripta a delegatis subscripta nobis ostenditur in Archivo Nationali sito Vasintoniae in Districtu Columbiano.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Inter scriptores et Ioannes Adams et Beniaminus Franklinius erant.

Nexus interni


Libra Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!