Latinitas bona

All men are created equal

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"All men are created equal", scilicet "Omnes homines aequi creantur", locutio Anglica "declaratio immortalis" appellata,[1] est "fortasse locutio unica"[2] aetatis Rerum Novarum Americanarum cui maximum momentum continuum adhuc manet.[3] Thomas Jeffersonius his verbis anno 1776 in Declaratione Libertatis Civitatum Foederatarum primum usus est. Locutio deinde allata in vel adiecta ad orationes a variissimis personis publicis in consuetudine civili et sociali Civitatum Foederatarum habitas. Stilus perfectus locutioni a Beniamino Franklinio datus est.[4]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Jeudwine (1919:27) affert Senatorem Lyman Trumbull Illinoesianum, auctorem Emendationis Tredecimae Constitutionis Civitatum Foederatarum, qui mentionem facit "declarationis immortalis omnes homines aequos creatos esse."
  2. Anglice: "perhaps [the] single phrase."
  3. Vide, e.g., Greene 1976:5: "Perhaps no single phrase from the Revolutionary era has had such continuing importance in American public life as the dictum 'all men are created equal.'"
  4. Peterson 1970:90.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Greene, Jack P. 1976. All Men Are Created Equal: Some Reflections on the Character of the American Revolution.
  • Jeudwine, John Wynne. 1919. Pious Phrases in Politics: An Examination of Some Popular Catchwords, their Misuse and Meanings.
  • Peterson, Merrill. 1970. Thomas Jefferson and the New Nation: A Biography. Oxford University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]