Cucujidae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Cucujus cinnaberinus scan.jpg

Classis : Insecta 
Ordo : Coleoptera 
Subordo : Polyphaga 
Infraordo : Cucujiformia 
Superfamilia : Cucujoidea 
Familia : Cucujidae 
Latreille, 1802
   

Cucujidae (Anglice flat bark beetles) sunt familia coleopterorum proprie applanatorum, cui sunt circa quadraginta species in quattuor generibus, omnem per orbem terrarum endemicae. Eae sub cortice arborum mortuarum et vivarum habitant.

Cuique adulto est corpus elongatum, a 6 ad 25 mm longum. Plurimi sunt fusci, sed nonnulli sunt nigri, aliquantulum rubri?, vel flavi. Caput est triangulare, antennis filiformibus cum undecim antennomeris? et magnis mandibulis. Pronotum est capite angustius.

Larvae et adulti sub cortice habitant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Thomas, Michael C. 2002. "Cucujidae." In American Beetles, vol. 2, ed. Ross H. Arnett, Jr., et Michael C. Thomas. CRC Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Cucujidas apud Vicispecies.
Lucanus cervus Haec stipula ad Coleoptera spectat. Amplifica, si potes!