Creolus Haitianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Creolus Haitianus
Kreyòl ayisyen
Taxinomia:
lingua creola in Francica fundata
Locutores: 14 000 0000
Sigla: 1 ht, 2 hat, 3 hat
Status publicus
Officialis Haitia
Privata Haitia, Insulae Bahamenses, Cuba, Canada, Insulae Caimanenses, Respublica Dominicana, Guiana Francica, Guadalupa, Portus Dives et CFA
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio:


Creolus Haitianus (Haitiane: kreyòl) colloquialis et scripta creolica lingua est, qua 8,500,000 Haitianorum in Haitia loquuntur. Circiter millio? hominum hac lingua in insulis Bahamensibus, Cuba, Canada, insulis Caimanensibus,[1] Republica Dominicana, Guiana Francica, Guadalupa, Portu Divite, et Civitatibus Foederatis utuntur. Creolus hic lexice in lingua Francica fundatur, sed linguis Fonica, Eveica, Congensi, Yoruba, Igbone adfectus. Quamquam, harum Africarum linguarum pondus valde magnum creoli evolutioni non fuit.

Ex anno 1961, creolus Haitianus lingua publica agnoscitur, cuius litterarius usus anecdoticus, sed crescens est. Multi locutores bilingues sunt, et Francice et Haitiane loquuntur, sed Haitianus creolus inferiorem statutum quam Francicae habet, qua utuntur tum media communicationis tum diaria tum radiophonia.

Usus extra Haitiam[recensere | fontem recensere]

Haitiani emigrantes, praesertim in Civitates Foederatas et Canada creolo Haitiano utuntur. Praesertim in Monte Regio, Quebeci, Novi Eboraci, Bostoniae, Miamiae, in Arce Lauderdalensi et Litore Palmensi[2] extensus est. Aliquae locales? harum urbium auctoritates Haitianis emigrantibus possibilitatem ut Haitiane discantur et documenta accipiant et impleant offerunt. Etiam tituli Haitiane in metropolitanis stationibus sunt. In America Septemtrionali, multimediorum inter civitates reticulationes Haitiane etiam inveniuntur. Televisificus et radiophonicus tramites sunt.

Haitiae creolus et cultura in plurimis universitatibus Civitatum Foederatarum Bahamensiumque docentur.

Creolus Haitianus inter extensissimas? linguas in Cuba est,? ubi ea utuntur circiter 300 000 advenarum ex Haitia. In Cuba quoque plurima communia sunt, ubi incolae eum pro linguam conloquialem habent. Circiter 150 000 hominum hoc creolo in vicina Republica Dominicana utuntur.

Exempla vocabularii[recensere | fontem recensere]

Haitiane Francice Latine
bagay bagage sarcinae
bannann banane banana
bekàn bécane birota
diri du riz oryza
lakay la cahute /la kayt/ casa
kle kola clé extrahaculum
kawoutchou caoutchouc cummis
lin lune luna
makak macaque macaca
matant ma tante amita, matertera
moun monde mundus
mwen moi ego
nimewo numéro numerus
etazini États-Unis Civitates Foederatae
piman piment chili
pwa pois pisum
tonton tonton patruus, avunculus
vwazen voisin vicinus
zwazo oiseau avis
ye yeux oculi

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. [2]